Chartres, AD Eure-et-Loir, H 3206

<< < / > >>

Numéro3240

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1108(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche473   mm

Hauteur à droite472   mm

Largeur en haut328   mm

Largeur en bas332   mm

AuteurYves, fils de Wasco de Rémalard

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JEAN-EN-VALLEE  de  CHARTRES

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam sapientum hunc fuisse cognoscimus morem, ut quȩ firma facere vellent, litterarum diuturnitati traderent, nos horum sequentes auctoritatem, tam
l.2 futuris quam presentibus notum facimus, quod [Ivo] filius Gaschonis de Remalast pro anima tam sua quam majorum suorum dedit ȩcclesiȩ Sancti Johannis de Valeia
l.3 terram quam habebat apud Soors post mortem filii sui Bernardi Sanctȩ Mariȩ canonici, uxore sua Beatrice ac filiis Gaschone scilicet et prȩdicto
l.4 Bernardo assentientibus. Predictȩ vero terrȩ medietatem a Garino Gaudini filio in vadimonium pro centum solidis habebat, quam Garinus ab ipsius
l.5 feodo tenebat, nec vivente Bernardo eam redimere poterat. Predictus autem Ivo ȩcclesiȩ dedit et vadimonium et quicquid ibi habebat. Succedente
l.6 vero tempore Bernardi consilio Paganus de Furno, cui Garinus filiam suam nuptiarum federe et cum ea medietatem supradictȩ terrȩ Ivoni
l.7 in vadimonium date tribuit, ipsam medietatem ex toto ȩcclesiȩ concessit, et ab ecclesia septem libras accepit, fidem quoque quod garandationem ȩcclesiȩ
l.8 ferret si calumpnia insurgeret interposuit. Hoc factum est in Pertico apud Monasteria, uxore sua Beatrice concedente, et patre ejus
l.9 Garino, ac fratre ipsius Roberto, his coram testibus, Bernardo monacho Pictaviensi, Gauterio sacerdote, Otranno diacono, Bernardo subdiacono,
l.10 Rogerio foristario, Bernardo famulo, Picardo nepote ejus, Clemente fabro, Guillelmo palmario, Reinerio, Gaufrido, Ernaldo palmario,
l.11 Radulfo famulo. Dehinc Paganus veniens Carnotum et Reginaldum puerum suum sororium qui pro concessione predictȩ terrȩ habuit unum
l.12 fustanium secum adducens, in ecclesia Beati Johannis idem concessit, et per quendam [cul]tellum uterque donum super altare posuit. Affuerunt hii testes,
l.13 Gauterius dapifer episcopi, Paganus filius Galterii, Garinus de Sancto Hilario, Haimo prepositus episcopi, Gradulfus de Blesi, Gaufridus monetarius, Robertus de
l.14 Frantia, Anseisus major, Guillelmus pelliparius, Hubertus sutor. Hoc Ivonis filiorumque ejus beneficium, eorumdem rogatu Eustachia, uxor Guilelmi
l.15 Goet ac Guilelmus major ejus filius ab ȩcclesia inde LX solidos recipiens quia de eorum feodo erat, in capitulo Sancti Johannis concesserunt, et per quendam
l.16 cultellum Guilelmus hic et Gascho Ivonis filius super altare sancti Johannis donum posuerunt. Hujus vero doni testes fuerunt, Helisendis vicedomina, Girardus
l.17 Boellus, Rainbaudus de Cannaicho, Rainbaldus Cratonis, Hugo de Brueria, Gradulfus de Blesi, Guillelmus filius Ansoldi, Paganus de
l.18 Cuspreio, Hilduinus Parvus, Herveus de Firmitate.
l.19 Affuit concessioni quam fecit Guilelmus Goetus pater de terra de Soors ȩcclesie Beati Johannis, ex parte Guilelmi Hugo de la Brueria, Gislebertus cliens. Ex parte Sancti Johannis
l.20 Gaufridus de Leugis, Robertus de Frainvilla, Guarinus Besons, Gauterius Qui non bibit aquam, Durandus major, Hildegarius major, Berengarius major, Hubertus sutor,
l.21 Robertus de Mureth. Illi vero concessioni quam fecit Robertus filius Guilelmi, ex parte ejus Robertus de Troncheio, Girardus de Blavio. Ex parte Sancti Johannis
l.22 Durandus major, Guilelmus pelliparius, Radulfus pistor, Ricardus filius Gunduini, Robertus de Mureth, Hugo de Mureth. Pro hac concessione Guilelmus Goetus
l.23 pater habuit quadraginta solidos, Robertus filius ejus XX.
l.24 Ne majorum instituta a tergiversatoribus mutari vel adnullari valerent, hoc sapientum consilio provisum est litteris mandare, et ad posteritatis noticiam transmittere, quorum auctoritatem sequentes
l.25 nos Sancti Johannis canonici tam futuris quam presentibus notum esse volumus, quod Hugo vicecomes Ebrardi filius terram de Soors quam Ivo filius Gaschonis concedentibus Gaschone et Bernardo filiis suis ȩcclesiȩ
l.26 Sancti Johannis dederat, eidem ȩcclesiȩ concessit, tum pro sua anima antecessorumque suorum, tam rogatu Adelȩ Blesensis cometisse, ac Helesendis vicedominȩ, habuit etiam pro hac concessione XLta solidos.
l.27 Promisit quoque idem Hugo quod nunquam ȩcclesiȩ Sancti Johannis amplius forisfaceret, nec aliquem forisfacere permitteret quem prohibere valeret. Inde etiam predictam comitissam dedit ȩcclesiȩ fidejussorem, et hoc
l.28 fecit quia ȩcclesia ei condonavit, quod apud Mundumvillam forisfecerat Sancto Johanni. Testes hujus rei ante Adelam comitissam Helesendis vicedomina, Galerannus de Puteolo clericus, Ivo de Curvavilla, Hai-
l.29-mericus Chanardus, Hugo cellerarius, Ingerrannus de Noceio, Galterius Qui non bibit aquam, Chotardus de Sancto Petro, Stephanus filius Rogerii. Hi vero qui secuntur in ȩcclesia Sancti Johannis fuerunt ubi predictus
l.30 Hugo ponendo lignum super altare forisfactorum fecit rectitudinem et supradicte terrȩ concessionem, Ivo de Porta Morardi, Radulfus de Porta Morardi, Garinus Besens, Robertus
l.31 filius Isnardi Drocensis, Gauslinus medicus, Fulcherius filius Orree, Johannes pelliparius, Gauterius Cornilels, Guilelmus pelliparius, Hubertus cliens, Conanus cliens.
l.32 Nos Sancti Johannis canonici notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod Gunherio de Alneto nobis calumniam de terra de Soors facienti et dicenti quod uxor
l.33 sua donum [de] predicta terra nobis non concesserat, et quod socer suus cum filia terram illam sibi dederat, Gatho de Remalath socer ipsius in curia Gaufridi episcopi predictam terram
l.34 se ei dedisse denegavit, et justiciam ipsi pro nobis de terra illa obtulit. Testes, qui affuerunt, Gauterius archidiaconus, Hugo subdecanus, Hugo prepositus de Funtaneto,
l.35 Zacharias archidiaconus, Gauslinus archidiaconus, Angerius archidiaconus, Garinus sacerdos, Gaullinus sacerdos, Guillelmus famulus, Robertus de Frainvilla, Goscelinus de Frainvilla,
l.36 et Gaufridus frater illius, Goscelinus filius Garnerii majoris, Ansoldus Berbellus, Turbaudus, Odo cliens.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3240 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3240»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3240/. Date de mise à jour : 29/03/12.