Metz, AD Moselle, H 1672
Numéro324
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date16/05/1032(fiabilité :texte)
LieuMetz(lat :in senatu Mettensi)
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie figurée
Hauteur à gauche840 mm
Largeur en bas380 mm
AuteurThierry II, évêque de METZ
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SYMPHORIEN de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 divinis preceptis et apostolicis informamur monitis, ut si summi pastoris vices in regimine suscepimus, pro custodia commissi
l.3 gregis inpigro affectu omnique instantia vigilemus, magnamque sollicitudinem adhibeamus, ne qua ex dominicis ovibus
l.4 occasione temporalis defectus perire videatur, neve privato subsidio destituta ignotorum solatia querere cogatur. Quod
l.5 quia omnibus sancte aecclesie filiis necessarium esse creditur, monastici tamen ordinis sectatoribus pernecessarium esse
l.6 probatur, qui, quanto artius et districtius claustris muralibus sepiuntur, tanto a nobis opitulari in necessariis
l.7 usibus debentur, ut secundum apostoli dictum illorum inopia nostra habundantia suppleatur. Constat igitur
l.8 locum gloriosi martyris Symphoriani a predecessore nostro felicis memorie juniore Adalberone secularium direptione
l.9 suique antiquitate destructum et desolatum, in novam faciem restructum et reformatum, monachorum collegio
l.10 decenter insignitum, rebusque olim exinde sublatis iterum redditis ex parte aliquantis per emendatum, sed eo inmatura
l.11 morte prevento minus plene ad competentem sufficientiam redintegratum. Quocirca devotioni ejus congaudentes
l.12 et beneficiis ejus communicare volentes ob memoriam nostri semper eo loci habendam simulque pro exhibita cunctis
l.13 ab inhabitantibus inibi fratribus karitativa dilectione seu etiam interventu dilectissimi filii nostri abbatis
l.14 Constantini, res quasdam ad jus ipsius loci pertinentes, scilicet medietatem ville que Vallis dicitur nam alia medietas
l.15 ab eis ex integro possidetur cum mansis, agris, vineis, viridiariis, cultis et incultis, cum hominibus utriusque sexus, cum
l.16 quibus et aecclesiam Sancti Johannis de villa Auniaco cum capella sibi adjacente, de villa Faith, simulque capellam
l.17 de Pauliaco, [atque aecclesiam Sancti [Genesii martyris cum] capella Marleii, necnon etiam terre in villa Silviniaco mansos eidem prefato loco [donamus], et per hujus nostre traditionis
l.18 sive pontificii privilegium cum consensu primorum procerum consiliariorumve nostrorum delegamus, perpetuoque habenda
l.19 concedimus et confirmamus. Quicquid etiam fratres inibi Deo servientes sive in possessionibus sive in decimationibus in pre-
l.20-sentiarum possidere videntur vel que in futuro readquisierint, seu devotione quorumque fidelium eo collata fuerint, nostre
l.21 auctoritatis decreto sancimus et roboramus, et ut vigorem abbatie per omnia teneant ordinamus et constituimus.
l.22 Sedulam itaque benivolentiam et frequens in Christo studium eorum qui in sede nostra successuri sunt efflagitamus, et per Jhesum
l.23 Christum dominum obnixe adjuramus, quatinus hec nostra sanctio fixum per eos stabilitatis vigorem obtineat, pro ut volunt,
l.24 ut apud suos successores ea que sanxerint rata et custodita persistant. Et ut hec nostra traditio inconvulsa finetenus
l.25 perduret, ne qui forte, quod absit, audeant esse violatores, anathematis vinculo eos obligamus, et maledictione Dathan
l.26 [et Abiron con]dempnamus. Facta per manum comitis Godefridi, in senatu Mettensi, XVII kalendas junii, imperante Cuonrado
l.27 imperatore, anno imperii ejus VI, indictione VII, suffragio fidelium totius militaris et aecclesiastici ordinis, de
l.28 quibus aliquos subter asscribi jussimus: Gilbertus comes, Albertus comes, Herimannus comes, Gunterus
l.29 signifer, Johannes advocatus, Ruotfridus, Matfridus, Odilo, Sigebertus, Teodericus, Wazelinus, Judex Amolbertus,
l.30 Hugo, Azelinus, Wigericus, Girbaldus, Mainerus. Clericorum autem : domnus Adalbero primicerius, domnus
l.31 Blidulfus decanus et cancellarius, Johannes archidiaconus, Lietardus archicapellanus, Cuonradus archidiaconus,
l.32 Lambertus archidiaconus, Wigericus archidiaconus, Rainardus, Egizo, Folcuinus, Matfridus. [croix]
l.33 EGO VUADULFUS AD VICEM BLIDULFI SCRIPSI.
Bibliographie
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 135, n° 82.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°324 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°324»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte324/. Date de mise à jour : 29/03/12.