Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2500

<< < / > >>

Numéro3225

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1060(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche410   mm

Hauteur à droite445   mm

Largeur en haut267   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurChapitre cathédral  de  CHARTRES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre Marmoutier et les chanoines de la cathérale de Chartres pour les alleux de Vieuvicq.

Fac-similé

Texte

l.1 Sciendum est quod monachi Majoris Monasterii alodia villȩ quȩ appellatur Vetus Vicus habuerunt dono
l.2 Uncbaldi Virsonensis militis et diu tenuerunt et excoluerunt ea in pace donec canonici Carnotensis ȩcclesiȩ nescio
l.3 qua occasione calumniati sunt ea illis. Unde tempore Ageverti episcopi, venerunt monachi ad placitum et habuerunt in
l.4 placito unum ex heredibus quorum fuerunt alodia Arnulfum nomine, filium Gausfredi filii ipsius Uncbaldi qui
l.5 tradidit Beato Martino Majoris Monasterii alodia. Qui paratus fuit convincere illos consuetudinario
l.6 duello qui calumniam inferebant monachis. Et paratis campionibus ex utraque parte, canonici credentes
l.7 consilio suorum fautorum bellum agere noluerunt. Se[d] causa belli inter monachos et ipsos in pace tunc temporis finita
l.8 est. Iterum post multum temporis canonici ceperunt inquietare monachos et calumniam facere illis pro supradictis alodiis.
l.9 Monachi quamvis secundum justitiam finito uno placito amplius illis respondere non deberent, tamen ut satisfacerent
l.10 illis sicut fratribus suis, iterum venerunt ad placitum in festivitate scilicet nativitatis sancte Mariae, nam
l.11 illud aliud circa Pentecosten fuit factum. In quo placito primo quidem judicatum est duabus invicem ecclesiis
l.12 pro rebus suis non esse bellandum. De hinc nobis qui vestiti inseramus de quibus canonici nullam
l.13 unquam vestituram suam, neque factam sibi donationem aliquam, nec ullum litterarum hominumve
l.14 testimonium monstrare valebant, solito candentis ferri judicio esse probandum, rectius nos illa debere
l.15 alodia possidere dono filiorum Uncbaldi, quam illos jure ullo aut ulla ratione probabili. Ad quod agendum
l.16 e nostris mox hominibus tradidimus unum, nomine Rodulfum. Quo debita parato die, calefacto etiam ferro
l.17 quod presto erat ipse portare, inito tandem saniori consilio, tractare inter se ceperunt tam episcopus quam ceteri
l.18 canonici, non tantum in divina sibi nos esse propinquius religione consortes, verum utrosque in participandis
l.19 invicem ecclesiasticis illorum reditibus et nostris orationibus fratres, nec debere esse diutius aliqua simultate discordes,
l.20 maxime si exigere a nobis pro rebus nostris probamentum tale persisterent. Quibus justa consideratione perpensis,
l.21 probationem illam ne fieret, remiserunt, reclamationem rerum illarum ex tunc et in perpetuum dimiserunt, atque ita favente Deo,
l.22 ab utraque parte concorditer est et cum pace discessum. Totius rei gestȩ testibus istis.
l.23 DE CANONICIS SANCTȨ MARIAE, Hugone decano, Arnulfo cantore, Hildegario subdecano,
l.24 Sigone archidiacono, Ivone prȩposito, Gerogio filio ejus, Ingelranno cancellario, Fulcherio archidiacono,
l.25 Ascelino Britone, Othberto matriculario, Odone de Dunensi, Rainaldo preposito, Odone filio
l.26 Acfredi, Leodegario filio Grimaldi, Mainfredo filio Giraldi, Rotberto succentore,
l.27 Radulfo filio Guinemari, Ingelbaldo de Sparniaco, Landrico abbate Sancti Petri. DE MILITIBUS,
l.28 Hugone vicedomino, Gauslino, Gauscelino de Fredana Villa, Huberto Mordente, Huberto
l.29 Dunensi, Ansaldo de Mongervilla, Gaulterio de Puteolo, Balduino, Gausfredo.
l.30 DE MONACHIS SANCTI MARTINI, Radulfo monacho, Gencione monacho,
l.31 Gausfredo monacho, Adraldo monacho, item Radulfo monacho.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 105-106, n° 112.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3225 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3225»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3225/. Date de mise à jour : 29/03/12.