Metz, AM, II 148 n° 9
Numéro320
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date09/05/1014(fiabilité :texte)
LieuLay-Saint-Christophe(lat :in castro quod dicitur Laius)
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche197 mm
Largeur en bas175 mm
AuteurHardouin
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ARNOUL de METZ
Regeste
Texte
l.2 Facta est hȩc carta traditionis sancto confessori Arnulfo ab Harduino ipsius servo de manu sua fac-
l.3-to molendino tempore domni abbatis Benedicti, in castro quod dicitur Laius, VIIo idus mai. Qui Harduinus ce-
l.4-pit manum factam molendini super extraneam potestatem Ingentiscurtis et Buxeriensis, quem debuit ex suo jure
l.5 commutari, cum non valuit devictus remansit. Super venerabilem autem seniorem illius potestatis, volueruntque illud aufer-
l.6-re et vennam ibi jam extructam rumperre. Pro qua causa castri prescripti prepositus, nomine Herimannus, adunatis hominibus
l.7 cum ad placitum contra illos advenisset, post consilio accepto, invenerunt hoc ut terram sancti Arnulfi traderet pro terra
l.8 ubi situm est molendinum potestati illorum. Hac ergo commutatione rite peracta, accepit molendinum sancti Arnulfi
l.9 jure traditum. Memoratus vero Harduinus cum nil haberet ad pladiatores suos mittens, ad ministrales
l.10 ac ad prepositum jamfatum egit partim servitio suo quod vovit ut quartam partem molendini promere-
l.11-ret quousque ad viveret quintamque pro vestitura ȩcclesia Sancti Arnulfi retineret. Vestituram
l.12 quoque ipsam statim cum manu factam et cuncta quȩ habuit vel videntur esse in molendino illo
l.13 in presenti post vitȩ suȩ decessum solidam coram testibus in ȩcclesia ante altare sancti Chlodulfi in
l.14 integro tradidit possidendam. Testes ergo hi sunt: prepositus jamfati loci Herimannus,
l.15 Harinus presbiter, Ripaldus major, Rainerus scavinius, Vuigerus censarius, Lantbertus decanus,
l.16 Vuarinus, Duodelinus, Folcradus, Arnuzius, notarius Albertus. [croix] [croix] [croix] [croix] [croix] [croix]
l.17 [croix] [croix] [croix] [croix] [croix] [croix] .
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°320 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°320»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte320/. Date de mise à jour : 29/03/12.