Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2406

<< < / > >>

Numéro3198

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1120(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche167   mm

Hauteur à droite155   mm

Largeur en haut264   mm

Largeur en bas260   mm

AuteurAlbert et sa famille

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 [N...30...]is quod Albertus Anselli filius concedentibus uxore sua Helisende et Mainerio filio ejus, et uxore ejus Mahilde
l.2 et aliis duobus filiis Alberti, Guidone et Alberto et filia ejus Marsilla dedit Deo et beato Martino Majoris Monasterii et monachis ejus quicquid
l.3 in Nigro Spineto habebat in corpore villȩ et deforis juxta villam arpennos terram arabilem duobus bovibus ita libere et absolute sicut
l.4 habebat et tenebat. Hoc autem solum retinuit in predicta villa, tantum videlicet terrȩ spacium in quo mensurate domum et grangiam et cȩtera
l.5 aedificia posset facere, sic tamen ut quoquo anno exinde sancto Martino et monachis ejus Majoris Monasterii redderet censum sex scilicet
l.6 nummos in festivitate sancti Remigii. Sed et hoc retinuit quod si rustici de eadem villa sibi vel ejus heredibus forifecerint et clamore facto
l.7 monachi justiciam sibi non fecerint, provocabit tam ipse quam ejus heredes rusticos in curia sua ad justiciam, quod si ipsi renuerint, postea
l.8 vindictam accipiet. Serviens quoque Alberti vel heredis ejus qui campi partem servaverit, de unoquoque rustico qui duos aut
l.9 plures boves habuerit, habebit unam minam frumenti de mestiva, et si rusticus unum bovem habuerit, dimidiam minam
l.10 dabit. Hoc etiam concessit Albertus et heredes ejus quo si Sanctus Martinus in eadem villa aliquid adquireret, solutum et quietum haberet.
l.11 Cujus doni et concessionis gratia, Odo monachus noster qui tunc temporis erat prior obȩdientiȩ de Stagno dedit filio suo Mainerio
l.12 quadraginta solidos Carnotensis monetȩ, et X Stampensis, et ipsi Alberto X sol. Stampensis, et uxori sue V. Hujus rei sunt isti testes.
l.13 Ex parte Alberti et supradictorum, Hugo filius Airardi, Frambaldus serviens Alberti, Johannes filius Odonis de Adam villa, Stephanus de Danumvilla,
l.14 Alnaldus filius Albereȩ, Vaslenus. Ex parte autem Sancti Martini et Odonis monachi sunt isti, Stephanus de Danumvilla,
l.15 Arnaldus, Legerius, Johannes armiger Stephani, Irbertus de Stomis, Robertus Bacalarius,
l.16 Airardus famulus Hugonis. CYROGRAPHUM.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3198 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3198»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3198/. Date de mise à jour : 29/03/12.