Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2369

<< < / > >>

Numéro3189

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1116(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche291   mm

Hauteur à droite292   mm

Largeur en haut358   mm

Largeur en bas362   mm

AuteurGastho  de  BROU

BénéficiaireNottonville, prieuré de Marmoutier

Regeste

Gastho de Brou vend aux moines de Marmoutier pour cent-un sous, une terre à Nottonville devant la porte du prieuré et cinq arpents de vignes. Agathe, épouse de Gastho, reçoit sept sous. Guillaume Goitus et son épouse reçoivent chacun vingt sous, leur fils Hugues cinq sous.

Texte

l.1 Notum sit omnibus quod Gastho de Braiolio centum solidis et uno vendidit nobis monachis Majoris Monasterii, per manum domni Gualterii monachi
l.2 fratris nostri tunc temporis Nantulfi villȩ prioris, quandam terram uni bovi sufficientem, quam habebat apud eandem Villam Nantulfi ante portam
l.3 domus nostrȩ, cum quinque arpennis vinearum, sic solutam et liberam sicut ipse a domino suo Guillelmo Goito tenebat eam, id est cum universis consuetudinibus suis.
l.4 Quȩ venditio facta est apud Camarcium, testibus his. Ex parte nostra, Rotberto Dotaim, Vitali presbitero, Tetbaldo cognomento Pelez, Rainaldo, Herveo famulo,
l.5 Richerio de Nantulfi Villa. Ex parte vero Gasthonis, Richerio de Sarto, Odone Diabolicatore, ex cujus fevo est memorata terra, qui et hoc ipsum benigne concessit.
l.6 Teste etiam Herberto milite ipsius, nepote Rainaldi de Monte Rahart, et Galterio ministro ejus. Post hȩc predictus Galterius frater et monachus noster, ut venditio hȩc
l.7 firma et stabilis esset, ivit ad Braiolium castrum, et dedit septem solidos Agathȩ uxori prefati Gasthonis, ut concederet venditionem quam idem maritus ejus fecerat
l.8 nobis. Quȩ libenter hoc fecit. Concesserunt itaque nobis tam ipsa quam filii sui Odo et Rotbertus, et filiȩ, Statia et Helena, terram sepedictam, solutam et liberam unacum prefatis
l.9 quinque arpennis vinearum, solute et libere in perpetuum possidendam, cum omnibus consuetudinibus et redditibus suis. Pro qua concessione dedit idem monachus Odoni majori
l.10 filio duodecim denarios, et Rotberto sex, Statiȩ quoque denarios sex, et Helene alteri filiȩ totidem. Cujus rei testes sunt hi. Ex parte nostra, Rodulfus filius Rotrochii,
l.11 Frotmundus pellicerius, Galterius caprarius, Richardus corvisiarius, Gausfredus Dordanzs, et Rotbertus filius Petri Campionis. Cum autem hoc audisset Guillelmus Goitus,
l.12 cepit illa omnia nobis calumniari. Denique dedit ipsi sepedictus frater noster et monachus, domnus Galterius viginti solidos, et alios viginti solidos Eustachiȩ uxori suȩ, et
l.13 Hugoni filio eorum quinque solidos, ut sepedictam terram et vinearum arpennos quinque benigne concederent Deo et beato Martino atque nobis. Qui et ita fecerunt,
l.14 et Rotbertum alium filium suum cum Hugone fratre suo quem diximus, hoc ipsum concedere fecerunt. Cujus rei testes hi sunt ex utraque parte, Gausfredus fili Rotrochi Bastardi,
l.15 Rainaldus filius Gausfredi, Odo figulus, Hugo Niger. Post hȩc plurimis diebus evolutis, prefatus Gastho egritudine nimia pregravatus, cum a sepedicto fratre
l.16 nostro Galterio peteret, ut eum propter suscipiendum monachilem habitum ad Majus Monasterium afferret, tandem suscepit ipsum in domum nostram de Nantulfi Villa, et ea
l.17 quȩ infirmitati ejus erant necessaria aliquandiu benigne exhibuit. Qui tandem de egritudine convalescens, ad propria remeavit. Propter impensum
l.18 autem sibi beneficium, et pro animabus parentum suorum et sua, conjugisque suȩ, dedit Deo et beato Martino atque nobis per manum sepedicti monachi nostri omnem deci-
l.19-mationem vinearum, quȩ in Nantulfi Villa jam ȩdificatȩ erant, et omnium quae deinceps ibidem edificande erant. Cui dono addidit omnem partem minutȩ
l.20 decimationis domus nostrȩ quȩ sibi competebat, id est porcorum, agnorum, et omnium, preter decimam annonȩ. Quod concessit uxor ejus Agatha, et Odo
l.21 filius ejus, cui dedit monachus predictus IIIIor solidos Carnotensis monetȩ. Cui res testes sunt ex parte Gasthonis, Johannes de Arrou, Rodulfus filius Guillelmi,
l.22 prepositi de Braiolio, Gualterius filius Fulcherii Traveschet. Ex parte monachorum, Odo Desredatus, Rodulfus major Nantulfi Villȩ, Rotbertus et Tetbaldus
l.23 filii ejus, Gausfredus Aries, Goscelinus Rufus, Johannes de Bainvilla.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3189 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3189»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3189/. Date de mise à jour : 29/03/12.