Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2307

<< < / > >>

Numéro3177

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1060(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche394   mm

Hauteur à droite384   mm

Largeur en bas337   mm

AuteurHardouin, vicomte  de  CHARTRES, et Gelduin de Breteuil, son père

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Gelduin de Breteuil et son fils Harduin, vicomte de Chartres, donnent à l'abbaye de Marmoutier l'église de Chuisnes.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum esse volumus sanctae Dei aecclesiȩ filiis tam prȩsentibus quam futuris, quod Gelduinus de Bretulio
l.2 et filius ejus Harduinus vicecomes Carnotensis, aecclesiam quandam in pago Carnoteno in loco
l.3 qui Choina dicitur sitam, in memoria sanctorum Gervasii et Protasii martyrum constructam, cum
l.4 omnibus quae ad eam vel data fuerant, vel dabuntur, Deo et sancto Martino concesserunt, donnoque abbati
l.5 Alberto coenobio quod Majus Monasterium dicitur praelato in manus c[on]tulerunt, ut orationum
l.6 et beneficii eoru[m parti]cipes facti, aeternȩ sibi remunerationis prȩ[mia acq]uirerent. Coeperunt
l.7 autem cum pr[efato abba]te, et fratribus Majoris Monasterii hujusmodi [convention]em, ut abbas ipse
l.8 vel successores ejus illam pro voluntate sua ad Dei servitium disponant, monachos illuc de suis juxta
l.9 arbitrium suum et loci facultatem mittant, qui inibi regulariter vivendo Deo deserviant, nec unquam
l.10 cella illa vel aecclesia proprios abbates habeat, sed semper abbati Majoris Monasterii subjaceat,
l.11 qui de suis illic monachis quos et quot et quandiu voluerit habitare faciat. Horum omnium testes
l.12 multi sunt, quorum aliqui huic notitiae ad testimonium si necesse fuerit, subscripti sunt. [colonne1] Ivo de Curba villa, Rotbertus de Sancto Leodegario, Hubertus Mordens, Guarinus senescalcus Harduini vicecomitis, Airardus vicarius, Sugerius, et Teudo filii ejus, Ricardus vicarius, [colonne2] Gunterius de Curba villa, Rodulfus filius Odonis Moschet. DE FAMILIA Sancti MARTINI, Rotbertus major, Richardus major, Otbertus major, Hildegarius mariscalcus, [colonne3] Guarinus clericus. De MONACHIS, Primaldus monachus, Bernerius monachus, Genzo monachus, Guido monachus, Clarus monachus.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p.101-102, n° 110.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3177 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3177»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3177/. Date de mise à jour : 29/03/12.