Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2281
Numéro3172
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1075(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche326 mm
Hauteur à droite315 mm
Largeur en haut183 mm
Largeur en bas165 mm
AuteurHugues, frère de Milon
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 villam sancti Martini de Majore Monasterio esse in Dunensi Arblanum
l.3 nomine, in qua Hugo frater Milonis solummodo vicariam habebat, de Rotberto
l.4 de Villanolio tenens eam in beneficio. Qui videlicet Hugo multoti-
l.5-ens admonitus a monachis nostris ut Sancto Martino concederet eam pro
l.6 anima sua, tandem divino tactus consilio, veniens rogavit eundem
l.7 Rotbertum dominum suum, ut hoc sibi et facere consentiret, et factum
l.8 propria auctoritate firmaret. Quod ille non solum pro dilectione quam
l.9 erga fidelem suum habebat, verum etiam pro anima patris sui, ac matris
l.10 suaque libenter annuens, propria manu cartulam istam firmavit, atque
l.11 fidelibus suis qui aderant corroborandam tradidit. Dedit itaque prae-
l.12-dictus Hugo vicariam istam sancto Martino pro redemptione animae
l.13 suae, accipiens tamen de substantia ejus solidos triginta,
l.14 quorum medietatem contulit Guidoni Pen[...]santi cognomento
l.15 fideli suo, qui etiam ex eo medietatem ipsius vicariae tenebat in benefi-
l.16-cio, quatenus hoc donum et ipse annuens assentiret. Quod iste nequaquam
l.17 distulit, sed sicut dominus ejus volebat libenter assentit, et vicariam istam
l.18 ex parte sua liberam in perpetuum atque quietam clamavit.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 116-117, n° 124.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3172 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3172»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3172/. Date de mise à jour : 29/03/12.