Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2280

<< < / > >>

Numéro3170

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1060(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche368   mm

Hauteur à droite375   mm

Largeur en haut386   mm

Largeur en bas386   mm

AuteurPrêtre Foulques

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Foulques donne à l'abbaye de Marmoutier des biens à Mons Fusignardus près de Castellum Huferici.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum fiat cunctis successoribus nostris quod presbiter quidam, Fulco nomine, pietatis divinȩ conpunctus amore,
l.2 Majus adiit Monasterium optentu implorandi apud Deum sancti Martini suffragium. Peractis autem orationibus suis, fratrum
l.3 sibi dari precatus est societatem. Cujus supplicationem fratres more solito suscipientes, veniat inquiunt accepturus eam
l.4 in ipsius nomine in cujus ipsam postulare videtur amore. Ingressus itaque capitulum, et adeptus ejusdem loci quod
l.5 supplicando petierat beneficium, dedit pro remedio animȩ suȩ sancto Martino ad usum videlicet jam fratrum suorum ibidem
l.6 supernȩ majestatis clementiam jugiter exorantium, arpennum, et quarterium vineȩ censivȩ, in pago Dunense consis-
l.7-tentis apud Curtum Montem, in loco quem Montem Fusignardum appellant, juxta villam quȩ vocatur Castellum Huferici
l.8 duobus existens miliariis a Matre Semitȩ villa Sancti Martini. Est autem territorium totum in quo vinea sita est ista
l.9 cujusdam militis Hernulfi nomine filii Gualterii, cui prȩnomen est Oculus Canis. Cui videlicet Gualterio census VIIIto
l.10 denariorum, pro ipsa vinea redditur, missa sancti Aviti XVII kalendas julii, deferendus etiam in domum ipsius ad Castrumdunum.
l.11 Si vero ex eodem censu quicquam negligens aut tardus ille qui eum terminatim redditurus est inventus fuerit,
l.12 salva vinea liceat ei legaliter id ipsum emendare. Quieta enim est ab omni cȩtera consuetudine ac
l.13 libera, preter memoratum censum. Ut autem hujus vineȩ donatio pleniorem optinere videretur in perpetuum fir-
l.14-mitatem, idem presbiter donum quod in capitulo senioribus fecerat, id ipsum manu propria tenens super altare sancti
l.15 Martini posuit, istis videntibus qui ad hoc audiendum producti fuerunt testibus, quorum etiam nomina
l.16 subter notare curavimus,
l.17 Richardus major, Othbertus cellararius, alter Othbertus, Rusellus, Gausmarus clericus.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 12-13, n° 12.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3170 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3170»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3170/. Date de mise à jour : 29/03/12.