Metz, AD Moselle, H 6
Numéro317
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date986(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche340 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurAdalbéron II, évêque de METZ
BénéficiaireAbbaye de SAINT-ARNOUL de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 incumbere, ac talenti crediti lucra dominico conspectui presentanda gradus impositus dum vacat nummulariis divinis erogare suaderet,
l.3 idque prȩcipue conarer, ut subditos quos bonos inveneram, suggestione debita adjutorium rebus necessariis divinȩ humanȩque exhibendo
l.4 meliores efficerem; contigit me pari gratia locum corpore sancti Arnulfi venerabilem devenisse, monachorumque statum vitamque diligenti sollicitu-
l.5-dine discutiens, repperi eos quidem secundum beati patris Benedicti instituta bene vivere ac sanctorum patrum decreta servare. Sagatius vero adhuc idem
l.6 investigans, in aliquibus malorum consuetudinibus eos deviare comperi, quod corrigere et ad proprium iter deviantes reducere omnino elaboravi.
l.7 Querebantur autem loci fratres illud neglegentiarum quod oculos meos et ut puto divinos offendebat, ex rerum penuria accidisse, et ego sic se rem habe-
l.8-re perpendi. Mecum igitur pertractans ac post rem fidelibus nostris communicans, sanxi paupertati eorum succurrendum, ut quia ad hoc conventus
l.9 monachorum ceterorumque ordinum coadunantur pro statu regni, pro sanctȩ aecclesiȩ stabilitate Dominum libere et absque molestia deserviant, et ut pro nostris
l.10 excessibus speciali devotione precibus infatigabilibus insistere possent, attribui illis in pago Scarponninsi, in villa Villare dicta, quatuor mansos
l.11 cum appendiciis, acclesiamque inibi sitam, in honore sancti Martini dicata. Et ut haec firmius credatur scripture, consilio fidelium nostrorum committere
l.12 studuimus. Et ut hujusmodi prescriptionem ratam et inconvulsam tam presentes fideles quam affuturi successores nobis nostro velle condiscant
l.13 manere, sicut ipsa sua quelibet digna facta a cunctis sibi succedibus voluerint ac prejudicaverint fore incontaminata, nrostra confirmatam
l.14 manu numquam discindi renuant aeque submonemus atque precamur.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 13, Pr, col. 393-394, n° 25.
STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 133, n° 68.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°317 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°317»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte317/. Date de mise à jour : 29/03/12.