Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2269
Numéro3148
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1020(fiabilité :édition)
LieuMarmoutier(lat :in fratrum capitulo)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche200 mm
Hauteur à droite191 mm
Largeur en haut248 mm
Largeur en bas247 mm
AuteurGarin, prévôt de CHATEAUDUN
BénéficiaireChamars, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 congregatione Beati Martini Majoris Monasterii, et Guarino preposito Dunensi. Venit enim
l.3 idem Guarinus ante presentiam ejusdem domni abbatis conventuque fratrum, postulans ut ex alodo Camartio
l.4 in pago Dunensi sito super fluvium Liddum, ei ad construendum et aedificandum concederemus XL arpennos
l.5 terrȩ nostra auctoritate. Cujus petitioni assensum prebentes, concessimus ei eandem terram
l.6 diebus quibus advixerit possidendam, et inmeliorandam, et cum ipsa inmelioratione in dominio
l.7 beati Martini et fratrum post suum decessum revocandam. Ita ut nullus ex parentibus ejus nec filii
l.8 nec filiȩ, neque uxor nec potens persona in supradicta terra audeat calumniam inferre.
l.9 Quod si fecerit, offens[um] se sciat creatori omnium, et multiplitium maledictionum vinculis
l.10 inre[t]itum. Terminatur autem ipsa terra de una parte brauciola quam de nobis tenere
l.11 videtur idem Guarinus in benefitio, et de duabus partibus terrȩ quas tenere videntur de nobis
l.12 Gisbaldus et Herveus, quarta vero parte, terra ejusdem potestatis. Ea scilicet ratione,
l.13 ut omni anno ad missam sancti Johannis Baptistȩ studeat solvere censum solidorum III et IIII denariorum, et ei
l.14 amplius non requiratur. Quod si neglexerit, liceat illi emendare. Ut autem hȩc cartula
l.15 a nobis certius [c]redatur esse facta, in fratrum capitulo sive conventu nostro omnes manu tangentes
l.16 firmavimus. Signum domni abbatis Ebrardi. Signum Vitalis prioris. Signum Arnulfi. Signum Rotberti. Signum Johannis.
l.17 Signum Frederici. Signum Dominici. Signum Rodulfi. Signum Ingeboldi. Signum Archemberti. Signum Guarnerii.
l.18 Odo indignus manu propria scripsit, regnante Rotberto REGE. DATA EST HEC NOTITIA APUD MAJ. MONST. II ID. JANUARII.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 19-20, n° 18.
PARISSE (Michel), Remarques sur les chirographes et les chartes-parties antérieures à 1120 et conservées en France, dans Archiv für Diplomatik, 32 (1986), p. 546-567, p. 553-554.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3148 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3148»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3148/. Date de mise à jour : 29/03/12.