Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2269
Numéro3145
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1000(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche241 mm
Hauteur à droite235 mm
Largeur en haut284 mm
Largeur en bas288 mm
AuteurBernier de Chamars, prieuré de Marmoutier
BénéficiaireGisbaldus et Gui
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Monasterii, seu omnis grex ejusdem loci, notum fieri et percognitum industriȩ sancte Dei ecclesiȩ, necnon et fidelibus ejusdem, tam videlicet
l.3 prȩsentibus fidelibus quam futuris, maximeque successoribus nostris, quia deprecati sunt nos duo ex nostris fidelibus videlicet Gisbaldus
l.4 et Wido, ut de terra quȩ pertinet ad alodum qui vocatur Caimarcus, situm vero illum in pago Dunense, et quem in proprio jure
l.5 tenemus, partem aliquam ad aedificandum, sub constitutione annuatim censum reddendi, per noticiam nostrȩ auctoritatis eis
l.6 concederemus. Quorum eciam peticioni, libenter consensum prebuimus. Continetur vero aliquid de eadem terra, ad Petram quȩ
l.7 vocatur Landaiaca. Terminatur hȩc terra ex una parte, sancti Martini terra, a villa Marboei, terminatur alio
l.8 vero latere, terra sancti Aviti, tercia parte, Blanchȩ Viȩ terra, quarta videlicet parte, terra sancti Johannis terminatur,
l.9 et quantum interioribus horum confinium pertinere videtur, preter undecim arpennos, octo videlicet de vineis, et tres ex culta terra,
l.10 qui adjacent inter Blancam Viam, et terram sancti Johannis. In alio vero loco de praedicta terra, quinquaginta arpennos in villa Crispiniaco.
l.11 Eo scilicet tenore hanc terram eis consensimus, ut licentiam habeant desuper operandi, quodcumque voluerint, in edificatione, et in
l.12 melioratione. Ut secundum antiquam consuetudinem, festivitate sancti Martini aestivo temporȩ, studeant nobis censum reddere
l.13 sive successoribus nostris solidos scilicet viginti, et eis amplius non requiratur. Et si de eodem censu neglegentes aut tardi reperti fuerint,
l.14 liceat emendare eis, et quod tenuerint non perdant. Et liceat eis si necessitas fuerit, dare, vendere praedictam terram, cui-
l.15-cumque voluerint, tamen salvo jure ecclesiastico. Post eorum quoque obitum, licentiam habeant uni tantum heredi quem majus elege-
l.16-rint dimittendi. Ut autem hȩc auctoritas permaneat inconvulsa, et inviolabilis, nostris temporibus et futuris, propria manu subter fir-
l.17-mavimus hanc, et nostrorum manibus monachorum corroborare jussimus. Signum Sicbardi prioris. Signum Gauzfredi. Signum Herneisi.
l.18 Signum Durandi. Signum Arnulfi. Signum Guarini. Signum Emenonis. Signum Martini. Signum Gozbaldi. Signum Odonis. Signum Hyrvisi. Signum Gauzfredi.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 7-8, n° 6.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3145 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3145»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3145/. Date de mise à jour : 29/03/12.