Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2267

<< < / > >>

Numéro3142

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1114(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche533   mm

Hauteur à droite537   mm

Largeur en haut303   mm

Largeur en bas307   mm

AuteurThibaud IV, comte  de  BLOIS

BénéficiaireChamars, prieuré de Marmoutier

Regeste

Thibaud IV, comte de Blois, confirme les privilèges du prieuré de Saint-Martin à Chamars.

Texte

l.1 Posteris nostris notum fieri volumus quod quando Tetbaldus comes filius Stephani comitis habuit guerram cum Ludovico rege Franciȩ, filio
l.2 Philippi regis, Salomon panetarius qui tunc erat prepositus Castri Duni venit ad monachos Sancti Martini et deprecatus est eos ex parte
l.3 comitis, quatinus homines suos de Chamartio, sub nomine belli mitterent ad castellum Puteoli, ad custodiendum corpus comitis.
l.4 Monachi vero homines suos submonuerunt, et de illis hominibus quedam pars perrexit ad castellum usque ad comitem, et quedam pars re-
l.5-mansit. Salomon autem prepositus quando rediit de castello et de comite, mandavit monachis ut homines suos qui remanserant duce-
l.6-rent ad domum comitis, et facerent comiti rectitudinem de omnibus, eo quod non perrexissent ad castellum, pro submonitione facta propter comitem.
l.7 Monachi vero dixerunt quod homines suos ad domum comitis pro rectitudine facienda nullo modo ducerent, quia de hoc quod homines sui eorum
l.8 submonitionem neglexerant, forisfactura erat monachorum, non comitis. Et quia monachi ad domum comitis homines suos pro rectitudine faci-
l.9-enda ducere noluerunt, accepit ex eis Salomon prepositus decem, et misit eos per fidem de rectitudine facienda. Tunc perrexerunt monachi ad
l.10 comitem, et ostenderunt ei injuriam quam Salomon faciebat eis de hominibus suis, et comes dixit eis quod ipse volebat habere forisfacturam de ho-
l.11-minibus illis qui pro submonitione facta pro eo ad castellum non perrexerant. Tunc monachi obtulerunt ei inde rectitudinem, et comes nomi-
l.12-navit monachis diem placiti, apud Castrum Dunum. Ad diem vero nominatum, monachi in curiam comitis venerunt. Tunc dixit comes quod
l.13 vellet habere emendationes de hominibus illis Sancti Martini qui ad castellum non perrexerant, eo quod supradicta submonitio, pro ipso facta
l.14 fuit. Monachi vero responderunt comiti, quod alodium de Chamarcio et totam terram quam antecessores sui comites apud Castrum Dunum mo-
l.15-nachis in elemosinam dederant, ita quietam et liberam, sicuti eam tenebant, ita prorsus beato Martino et monachis suis in elemosinam concesserunt,
l.16 ut nichil sibi omnino in ea retinerent, neque justitiam, neque aliquam submonitionem, neque caballicationem [et,] ut absolute dicam, nichil omino
l.17 sibi vel suis retinuerunt. Hoc vero quod comes apud Chamarcium manducabat, et quod homines Sancti Martini in caballicationes suas duce-
l.18-bat, hoc factum erat propter amorem et familiaritatem quam monachi qui apud Charmarcium habitabant, habebant cum comite. Dixeruntque
l.19 hoc esse factum contra donum elemosinȩ, et sine consilio et consensu capituli Majoris Monasterii. Et ostenderunt ei cartam quam habe-
l.20-bant de dono, et de libertate elemosinȩ, quia elemosina quieta atque libera data fuit. Dixerunt etiam monachi, quod si homines
l.21 Sancti Martini, submonitionem monachorum neglexerant, licet illa submonitio facta esset propter comitem, tamen forisfactura erat monachorum
l.22 non comitis. Addiderunt etiam monachi cunctis audientibus quod ex quo tempore elemosina primitus data fuit, usque ad illud tempus,
l.23 ab illis causis quas modo comes requirebat, quietam atque liberam elemosinam tenuissent. Tunc Tetbaldus comes accepit consilium cum
l.24 famulis suis, cum Alberto videlicet Infante, et cum Salomone preposito, et cum Fromundo cellarario, et cum aliis famulis suis, convocavitque ad
l.25 consilium suum optimates suos Radulfum scilicet de Balgentiaco, et Gaufredum vicecomitem, Willelmum Goetum juvenem, Nivelonem de
l.26 Fracta Valle, Raimbaldum Cratonem, Raginaldum de Spieriis, Gausfridum legedoctum, Rotbertum fratrem ejus, et plures alios. Qui omnes pariter
l.27 laudaverunt comiti, ne turbaret elemosinam antecessorum suorum et suam, quam augmentare debebat, non minuere. Tunc comes adquiescens
l.28 consilio eorum, nolens habere peccatum de hoc quod alii benefecerant, noluit amplius tenere placitum, sed rem sicuti prius extiterat,
l.29 ita dimisit. Tunc accedentes monachi ad comitem, fecerunt clamorem de Fromundo cellarario, qui equos cujusdam quadrigarii
l.30 de domo Ingelrici majoris vi extraxerat, ad cleias portandas ad castellum Puteoli, et hoc modo alodium infregerat. Comes vero
l.31 precepit Fromundo ut ibidem faceret monachis inde rectitudinem. Ibique Fromundus coram comite et omni frequentia emendavit
l.32 monachis hoc quod de domo Ingelrici equos vi extraxerat, et alodium infregerat. Harum rerum testes ex parte comitis, [colonne1] Radulfus de Balgentiaco, Guillelmus Goetus juvenis, Gaufredus vicecomes, Nivelo de Fracta Valle, Raimbaldus Cratons, Raginaldus de Spieriis, Gaufridus legedoctus, Rotbertus frater ejus, Johannes de Sicoreio, Girardus de Vimellis, Raimmundus Sexterarius, [colonne2] Albertus Infans, Salomon panetarius, Frotmundus cellararius, Girardus frater ejus, Odo Ingelardi filius, Bernerius frater ejus, Gislebertus banerius, Bernardus de Carquehuto, Tetbaldus filius Archenaldi prepositi, Albertus frater ejus. [colonne3] Ex parte vero monachorum, Odo de Sonziaco prior claustri, Gausbertus Ludovici panetarius, Gaufredus de Rumilliaco, qui tunc erat prepositus Chamarcii, Albertus Turonensis socius ejus, Morvannus socius ejus, Raherius senex, prior de Sancto Ylario. De famulis eorum, Ingelricus major, Gaufridus de Firmitate, Hugo Vetus Auris, [colonne4] Johannes burgensis, Galterius dictus Pascit eum, [Hubertus frater ejus], Hugo Ebrardi filius, Gandulfus filius ejus, Hugo pellitarius, Ebrardus filius Gofredi pellitarii, Ademarus famulus monachorum, Effredus famulus eorum, Raginaldus gener ejus, Frogerius [ca]rnifex, [colonne5] Tescelinus Catena, Tetbaldus Pelatus, Herbertus de Marboato, Ebrardus cellararius.
l.33 Post paucum vero temporis, comes deprecatus est monachos ut homines suos post eum mitterent ad obsidionem Beleis-
l.34-mi, ad quam festinabat, in auxilium videlicet Hainrici regis Anglorum avunculi sui, qui eo tempore Normannie etiam
l.35 principatum licet injuste obtinebat. Monachi vero illi optemperantes, fecerunt suos homines submonere. Perrexerunt
l.36 ergo quidam ex ipsis post comitem, et aliqui remanserunt. Monachi autem contemptores illos fecerunt venire ante se,
l.37 et acceperunt emendationes de illis, de Giraldo videlicet Muliere VI denarios, de Pagano filio Hugo[nis] Decani IV denarios, de Girardo Rufo
l.38 duos solidos, et de aliis etiam, quos nominare longum duximus, habuerunt monachi emendationes.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 84-86, n° 94.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3142 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3142»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3142/. Date de mise à jour : 29/03/12.