Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2254

<< < / > >>

Numéro3136

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche682   mm

Hauteur à droite684   mm

Largeur en haut541   mm

Largeur en bas530   mm

AuteurGautier, Milesendis son épouse et Ernaldusd'ALNEIO

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Noverint posteri nostri, quod Gaulterius de Alneio, et uxor ejus Milesendis, et Ernaldus filius Alberedȩ, dederunt beato Martino Majoris Monasterii, et nobis monachis suis, pro animabus ipsorum, totum corpus villȩ, quȩ dicitur
l.2 Verisvilla, id est quicquid in ipsa hospitari poterimus Carnotensibus arpennis, nichil sibi omnino retinentes ex ea. Dederunt etiam sancto et nobis, terram ad duas carrucas, ab omnibus consuetudinibus absolutam, ȩcclesiam quoque cum decima, et omnibus quȩ ad ipsam
l.3 attinent. De exteriori vero terra nichil omnino sibi retinuerunt, sed sancto et nobis omnia dederunt, exceepto campartio, quod in ipsam villam, et non alias eis deferetur, et hoc etiam, quod si quantumlibet de eadem exteriori terra propriis bubus colere voluerint, faci-
l.4-ent in cimitherio unam vel duas domos si eis placuerit, et de ipsis reddent censum monachis. Convenit etiam hoc inter ipsos et monachos, quod si aliquid eorum quȩ sibi retinuerunt, vel dare, vel vendere, vel commutare voluerint, non facient alicui, nisi nobis.
l.5 Ipsum hoc donavit predictus Gaulterius in capitulo Majoris Monasterii, et ipsam donationem super altare posuit, testibus multis, tam monachis, quam militibus et famulis. Quod etiam predicta Milesendis auctorizavit postea apud Sanctum Avitum in domo ipsius Gaute-
l.6-rii mariti sui, et quia eadem villa maxime pertinebat ad ipsam, dedit eam domno Rotberto de Virsone monacho, pro sancto, et monachis aliis, et Archenbaldo famulo per baculum vice ipsius monachi, presente eodem viro suo Gaulterio de Alneio, et Theudone Capite Ferri
l.7 patre ipsius, et Theudone milite de Cramisiaco, et Rotberto majore suo de Sancto Avito, qui ambo cum ea erant. Predictus etiam Ernaldus filius Alberedȩ, qui sepedictȩ Verivillȩ medietatem tenebat de Gaulterio predicto, dedit sicut superius determinavimus hoc donum beato Mar-
l.8-tino, et nobis, necnon etiam duas partes villicationis predictȩ villȩ quam tenebat de Pagano filio Anselli, dedit in domo sua apud Stampas, concedente fratre Godiscale, cui domnus Theudo Caput Ferri dedit propter hoc ipsum X solidos, et beneficium nostrum utrique ipsorum. Si vero idem Er-
l.9-naldus aliquando desiderans, fieri monachus precatur, dato quicquid de eadem villa sibi retinuerat, omnino, sic eum ad monachilis habitus conventum nostrum admittemus. Hujus igitur donationis et concessionis sunt testes, Albertus filius Gondagri, Albertus filius Anselli, Petrus filius
l.10 Erardi, Mainerius filius Alberti, Gaufredus filius Girelmi, Godefredus de Baldulvilla, Arnulfus major de Roureio, Paganus filius Harduini, Rainaldus Teuldi filius, Johannes filius Pagani, Hugo Minerius, Herbertus de Danunvilla. Idem etiam donum concessit et auctorizavit nobis Hardu-
l.11-inus Caput Ferri apud Coinam, frater predictȩ Milesendis, in claustro monachorum. Qui etiam huic dono interfuerunt, Teudo Caput Ferri pater ipsius Harduini, Tetbaldus prior, Rotbertus prior claustri Majoris Monasterii, Evanus, Ebroinus, Guastho, Fulco, Gingomarus, Odo famu-
l.12-lus. Hoc ipsum donum fecit predictus Gaulterius de Alneio concedi a Hugone filio Guerrici, et matre ipsius Helisendȩ, qui ejusdem villȩ est capitalis dominus, a quo etiam habebat idem Gaulterius medietatem prefatȩ Verivillȩ in fevo. Hujus concessionis testes sunt, Ivo filius Norberti, Tetbaldus
l.13 filius Stephani, Paganus filius Girardi mariscalis, Guarinus filius Amalrici Biseni, Albertus de Ulmeio. Hoc ipsum donum annuit et auctorizavit Guillelmus filius Bernoali de Stampis, et dedit beato Martino et nobis, a quo sepedictus Gaulterius habebat in fevo medietatem prefate Verivillȩ. Domnus etiam The-
l.14-udo Caput Ferri dedit propter hoc ipsum ei X solidos, et de beneficio beati Martini revestivit eum. Hujus rei sunt testes, Arnaldus patruus ipsius Guillelmi, Ebulo frater ejus, Bernoalus abbas Sanctȩ Mariȩ de Stampis, Albertus frater ejus, Godefredus de Baudulvilla, Aubertus filius Hamelini,
l.15 Hugo Bornus, Urso de Petris, Bernardus clericus juvenis, Gaufredus clericus de Sancto Sigio, Ernaldus filius Balduini, Harpinus de Stampis, Petrus filius Herberti Barbati, Teudo Caput Ferri. Sciendum preterea quod Godiscalis filius Ulrici dedit beato Martino Majoris Monasterii,
l.16 et nobis monachis ejus, tertiam partem villicationis totius predictȩ Verivillȩ et decimam totius terrȩ quam in ea habebat. Hujus doni sunt testes, Teudo Caput Ferri, Gaudinus filius Ansei de Merervilla, Lisiardus de Stampis, Rotbertus filius Arraldi, Herbertus de Danovilla. Postea vero dedit
l.17 idem Godiscalis eidem sancto, et nobis, octo hospitalia quȩ in predicta Verivilla habebat, et quicquid denique in ea habebat excepto terragio, quod illi qui in predictis hospitalibus hospitabuntur deferent ei, vel ad Merervillam vel ad Bertolcurtam, ad quod horum
l.18 ipsi placuerit, ita tamen ut unus predictorum hospitum de quo securus erit, servet idem terragium ei, et nullus eorumdem colat alicujus terram, ante illam quam de ipso habemus. Cui etiam dedit ob hoc domnus Teudo Caput Ferri monachus XXX solidos Carnotensis monetȩ, et beneficium nostrum. Pepigit
l.19 quoque ei, quod quando mortuus fuerit, sepeliet eum monachus qui in predicta Verivilla morabitur, ad ȩcclesiarum nostrarum quamlibet, si tamen hoc ipsi mandaverit. Hujus rei testes sunt, Gaulterius de Stampis, Amalricus Rufus de Ableis, Girbertus major de Seenvilla,
l.20 Richerius mercator de Stampis, Herbertus de Danunvilla. Sciendum quoque quod Amalricus Rufus de Ableis dedit in eadem sepedicta Verivilla, beato Martino et nobis monachis ejus, duas ut ita dicam hospitalitates, et quicquid omnino ibi habebat, nichil
l.21 inde sibi retinens preter campartium, quod ei ad Stampas vel ad Bertoucurtam portabitur, quod unus eorum duorum qui ibi hospitabuntur servabit ei, de quo securior erit, qui etiam nullam aliam terram colent ante eam, de qua reddent ei terragium. Factum est autem
l.22 hoc apud Stampas, concedente Alberto filio Anselli, de cujus casamento erat eadem terra, concendentibus etiam uxore sua, id est Amalrici ejusdem, duobusque filiis, et filia, dante sibi propter hoc ipsum Teudone Capite Ferri monacho X solidos. Hujus
l.23 rei testes sunt, Ernaldus filius Alberedȩ, Christoforus Rex, Obertus de Stampis, Girbertus canonicus, Guillelmus de Stampis Veteribus, Robertus de Cimiterio, Baldricus de Fossato, Herbertus de Danunvilla. Preterea quoque sciendum, quod Paganus filius Anselli concessit et
l.24 dedit in grangia Boesvillȩ beato Martino Majoris Monasterii, et nobis, per cyrotecam Anselli filii Aremberti, idem donum villicationis totius jamdictȩ Verivillȩ, quod dederant Ernaldus filius Alberedȩ, et Godiscalis filius Ulrici, testibus his, Alberto filio Anselli, qui hoc fecit ab eo conce-
l.25-di, Gaulterio de Alneio, Hugone vicecomite Castelliduni, Hugone de Puteolo, Nivelone filio Fulcherii, Guarino de Friesia. Sciendum quoque quod Hugo de Gualardone concessit et auctorizavit in domo monachorum de Alneello, et dedit predicto sancto
l.26 et nobis, idem ipsum donum Verivillȩ, quod dederant Gaulterius de Alneio et Guillelmus filius Bernoali, et Ernaldus filius Alberedȩ, rogatu domni Theudonis Capitis Ferri, et constabli, monachorum. Hujus doni sunt testes, Guido filius Serli, Amalricus filius Raherii, Marinus prepositus
l.27 de Alneelo, Rotbertus Britto, Johannes Vitulus, Rotbertus de Adunvilla, et Adelelmus frater ejus, Hugo Canis, Osmundus de Gualardone. Preterea sciendum quod Eremburgis uxor predicti Godiscalis filii Ulrici et Odo filius ipsorum concesserunt donationem quam idem Godiscalis fecerat
l.28 de Verivilla beato Martino Majoris Monasterii et nobis monachis ejus, testibus Gaudino filio Ansue de Merervilla, Rainardo Farinardo, Baldrico de Fossato, Harduino priore Sparronensi et Ermengiso famulo ejus, Gaufredo de Moreth, Odone de Paniceriis,
l.29 Rainaldo de Alneio. Cui id est Aremburgi dedit domnus Theudo Caput Ferri tres solidos propter hoc ipsum donum. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quatinus illum donum quod Godiscalis et Amalricus de terrȩ qua Verivilla dicitur, beato Martino et monachis dederunt
l.30 illud ipsum donum Ansellus Rotberti filius Beguini et Odelina mater ejus pro sua suorumque salute partimque propter VII solidos quos Teudo monachus ob hoc Odeline tribuit, nobis concesserunt. Huic dono interfuerunt, Radulfus Gauscelini filius de Danunvilla, et Gaufredus clericus.
l.31 Ex nostra autem parte, Gaulterius famulus, et de Extolui Gaulterius, et de Ludone, Fulchaldus. Noverint omnes nostri successores quod Hersendis et filius ejus Harduinus Caput Ferri dederunt pro suis suorumque animabus beato Martino et monachis Majoris Monas-
l.32-terii admonitione Teudonis Capitis Ferri jam monachi patris predicti Harduini, quatuor familias collibertorum de Danonisvilla id est Gaufredum cum filiis filiabusque suis. Unde et donationem fecerunt apud Coinam domno Tetbaldo priori Coinȩ, pro
l.33 domno abbate, per ramum sebuci. Cujus rei testes sunt. De monachis, Teudo Caput Ferri, Harduinus prepositus Carnotensis, Guarnerius clericus. De laicis, Hugo Malviel, Guerrisius filius Herberti, Rotbertus de Dalleimonte, Rainaldus famulus, Gau-
l.34-fredus de Bellomonte, Guillelmus Rufus de Coina, et alii plures. Hoc ipsum donum concesserunt Gaulterius de Alneio, et uxor ejus Milesendis predictȩ Hersendis filia, sororque prefati Harduini aput Carnotum testibus istis, Ivone filio Herberti,
l.35 Rotberto Flagello, Guarino de Baillole, Hugone de Truncheto, Gaulterio de Sancto Germano, Harduino de Adonisvilla, Arnulfo fratre Gaulterii de Alneio.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3136 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3136»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3136/. Date de mise à jour : 29/03/12.