Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2237

<< < / > >>

Numéro3130

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1084(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche348   mm

Hauteur à droite346   mm

Largeur en bas275   mm

AuteurGiroius, seigneur  de  CURVAVILLA

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Geoffroi, évêque de Chartres confirme la donation de l'église Saint-Nicolas de Courville par Giroius de Courville.

Fac-similé

Texte

l.1 Omnibus sanctȩ et universalis aecclesiae fidelibus notum sit et manifestum, quod vir quidam Giroius
l.2 nomine Curvae Villae dominus, unacum uxoris suȩ Philippae, necnon et duorum fratrum suorum Tetbaldi
l.3 videlicet atque Simonis consensu et voluntate, aecclesiam Sancti Nicholai in eodem Curvȩ Villae cas-
l.4-tro sitam, Beato Martino et monachis in ejus Majori Monasterio domino famulantibus in quantum sibi pertine-
l.5-re videbatur dare disponens, id rectius posse fieri aestimavit, si hanc eis Gaufredus Carnotensium tunc
l.6 temporis episcopus auctoritatis suȩ dono ejus saltim precibus confirmasset. Cum igitur rei oportunitas accidisset,
l.7 convocato prȩdicti Majoris Monasterii tunc venerando abbate Bartholomeo, tam Giroius ipse quam praefata
l.8 ejus uxor Philippa, unacum jamdicto abbate Bartholomeo, prȩdicti episcopi Gaufredi apud Pontem Goeni forte
l.9 tunc positi praesentiam adierunt, et ut eorum vota concessionis suȩ gratia confirmaret, magnis precibus
l.10 exoraverunt. Quorum peticioni assensum episcopus prȩbens, supradictam Sancti Nicholai aecclesiam beati
l.11 Martini Majoris Monasterii monachis in perpetuum possidendam donavit et quiete concessit,
l.12 ipsumque abbatem Bartholomeum de ea cum omnibus eidem aecclesiȩ pertinentibus quae Giroius dare decreverat,
l.13 sollemni largitione revestivit. Pro qua concessione idem Giroius cum uxore sua gratias agens ad pedes ilico
l.14 episcopi se prostravit, et voti sui potitus effectu, donum quod devoverat gratanter conplevit. Huic itaque
l.15 episcopi dono sive concessioni interfuit vir venerabilis INGERRANNUS Carnotensis aecclesiȩ decanus, qui suis
l.16 precibus ad hȩc optinenda apud ipsum episcopum plurimum impetravit, et alii quam plurimi ejusdem aecclesiȩ cle-
l.17-rici id ipsum concedentes et ut fieret exorantes, quorum hic aliquos ad ipsius rei certitudinem declarandam conscripsimus. [colonne1] Ingerranus decanus, Adelardus subdecanus, Guillelmus Bigotus, Idbertus de Gordeiis, et plures alii clerici. [colonne2] De monachis Majoris Monasterii, Odo de Braolio, Gaufredus de Humbleriis, Aeverdus de Carnoto, Theodericus prior de Chonia. [colonne3] De famulis eorum, Benedictus Gozengres, Ebulo Hastode Bove, Rainbaldus de Columbariis, Giraudus Rufus, [colonne4] Durandus mariscalpus, Hubertus filius Hervei, Ingerricus filius Ansegisi.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 129-130, n° 139.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3130 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3130»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3130/. Date de mise à jour : 29/03/12.