Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2237

<< < / > >>

Numéro3129

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1080(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche482   mm

Hauteur à droite480   mm

Largeur en haut480   mm

Largeur en bas458   mm

AuteurGirogius, seigneur  de  COURVILLE

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Girogius, seigneur de Courville, donne à l'abbaye de Marmoutier l'église Saint-Nicolas de Courville.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] RELIGIOSUM SATIS OPUS ET CHRISTIANȨ PIETATI NON TANTUM CONVENIENS SED ET NECESSARIUM PER
l.2 omnia comprobatur, ecclesiarum ȩdificia construere, sacrorum congruis instrumentorum ministeriis adimplere, instituere ministros,
l.3 victualiaque isdem sufficientia procurare. Verum illud in his constat esse precipuum, de qualitate per maxime satagere ministrorum.
l.4 Ea vero satagentis intentio finem accipit optimum, si illos eligentis sollicita prȩferat cura, quos ad tollendum CHRISTI jugum fortius
l.5 stringit arctior disciplina. Hac igitur me cura sollicitante, quȩ nam michi causa eandem imposuerit curam, quidque hinc tandem effecerim superno
l.6 ut credo et consilio inspiratus et intus auxilio, omnibus vel volentibus tantum nosse vel opus habentibus presenti carta notifico. Igitur
l.7 ego GIROGIUS in Carnotensi territorio castri possessor, quod CURVA Villa vocatur, ecclesiam in eodem castro habebam, ab IVONE meo quondam
l.8 genitore in honorem Sancti NICHOLAI constructam, ministeriisque atque ornamentis, possessionum denique reditibus decenter sufficienterque
l.9 ditatam, ac traditam octo numero canonicis administrandam. Quorum abbatiam atque integrum totius ejusdem ecclesiȩ dominatum, cum
l.10 michi singulariter, extra partem scilicet aliquam fratrum meorum, idem genitor dedisset, ipseque obisset, post annos quidem deinceps jam pluri-
l.11-mos, attendens ego per universas pene totius orbis ecclesias, deservientes in eis clericos, canonicos solis appellari vocabulis, re autem ipsa
l.12 institutionem non solum non tenere sed etiam quam plurimos [ig]norare canonicȩ conversationis, ac proinde illos meo deditos regimini,
l.13 per me vel per futuros mei successores honoris, intra eandem conversationem diffidens diutius posse constringi, in abbatem ac monachos Majoris Monasterii
l.14 Sancti MARTINI totum oneris hujus ita transferre statui pondus, ut ecclesia predicta in illorum de meo jure transfusa, aut gererent ipsi in ea monasticam,
l.15 aut canonicam regerent ordinatione propria disciplinam. Horum nanque celebriorem et ut credo non mendacem in monastica religione compereram
l.16 famam. Itaque evocato abbate id tempus BARTHOLOMEO cum suis aliquot monachis, ipsi vel potius per ipsum suprafato cui preerat Majori Monaste-
l.17-rio, sȩpedictam ecclesiam cum universis quȩ illius erant vel ad jus ipsius quoquomodo pertinebant, ea ratione contradidi, ut canonici presentes
l.18 quo adviverent abbati suo sicut antea michi ita deinceps illi subessent, decedentibus vero ipse vel Majoris Monasterii abbates futuri quique post ipsum, ad
l.19 servitium in eadem ecclesia dependendum, utrum ejusdem propositi canonicos substituere mallent, an sui monasterii monachos, potestatis eorum liberrimo
l.20 subesset arbitrio. Itaque ad investituram de eadem ecclesia rebusque suis in presenti suscipiendam, exclusam mox illi tradidi quandam, intra ipsum castelli mei
l.21 burgum in Audura fluvio sitam. Porro autem huic meȩ donationi, PHYLIPPA conjunx, et TETBALDUS atque Simon germani mei, gratis annuerunt, animo-
l.22-que libenti. Ita fecit et HUGO vicecomes Carnotensis, de cujus erant beneficio quȩ donavi. Horum interim, id est meȩ donationis et conjugis fratrumque asse[n]-
l.23-sionis, deinde domini mei vicecomitis HUGONIS, testes sunt inferius annotati, Teudo, filius Stephani Caput de Ferro cognominati, Harduinus filius ejus, Hamo frater ejus,
l.24 Hubertus nepos Salomonis, Gaufredus filiaster ejus, Raherius filiaster ejus, Rogerius de Aqua, Jotho miles, Gaufredus filius ejus, Richerius filius ejus, Teudo filius Airardi, Guillelmus filius ejus, Herbertus
l.25 filius Girboldi, Ivo filius ejus, Ivo de Friaxa, Guillelmus filius ejus, Guerricus filiaster ejus, Haimericus filius Gunt[a]rii, Gaufredus frater ejus, Ivo de Lornevilla, Teudo filius ejus, Mascelinus de Porta, Radulfus gener ejus, Guarinus de Turre,
l.26 Ivo filius ejus, Radulfus Malviel, Hugo filius ejus. SERVIENTES MEI, Mainfredus prepositus, Rotbertus filius Ernaldi. [Odo] Cochetus, Ulgerius Calvus, Guarnerius coquus, Hunaldus, R[ot]bertus, HUGO filius ejus. BURGENSES,
l.27 Hubaldus Caravita, Chotardus Bigotus, Rotbertus filius Isemberti, Rotbertus Oculatus, Rainaldus filius Richardi, Guarinus fabulator, Gualterius Plectens Boscum. CANONICI QUOQUE IPSIUS ECCLESIȨ, Balduinus, Rainaldus nepos ejus,
l.28 Girbertus Arripatus, Rotbertus grammaticus, Ernaldus. DE AUCTORAMENTO HUGONIS VICECOMITIS, Simon filius Alberici, Hugo de Basilicis, Ebrardus de Loaisvilla, Gaufredus boviculus, Gilduinus de Telliaco, Stephanus
l.29 Burgundio, Odo filius Teudonis, Rotbertus de Uno Ulmo, Gualterius de Sancto Andrea.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 127-129, n° 138.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3129 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3129»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3129/. Date de mise à jour : 29/03/12.