Chartres, AD Eure-et-Loir, H 1067
Numéro3126
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date06/06/1118(fiabilité :étude diplomatique)
LieuChartres(lat :Carnoti)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche432 mm
Hauteur à droite450 mm
Largeur en haut381 mm
Largeur en bas384 mm
AuteurGeoffroi II, évêque de CHARTRES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-FLORENTIN de BONNEVAL
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quoniam dispositiones ȩcclesiasticarum rerum episcopali curȩ faciendas decretorum et canonum paginȩ concedunt oportet ipsos episcopos vigilanter
l.3 attendere ut qualiscunque disceptatio sit inter homines ut fidelis quis inveniatur, ipsi sibi bene conscii pio affectu et sincero
l.4 intuitu disponant quȩ disponenda sunt, illis precipue manum extendentes qui renunciaverunt mundi actibus et nudam
l.5 crucem Christi nudi secuti sunt. Si enim ut dicit regula patrum exigente caritate episcopus servus est plebis non dominus, multo magis oportet
l.6 ut eorum quibus mundus crucifixus est minister sit et servus. Quod ego G. humilis Carnotensis ȩcclesiȩ minister attendens,
l.7 notum facio cunctis ȩcclesiȩ fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod vir religiosus Bernerius Bonevallensis monasterii abbas
l.8 humilitatem nostram adierit supplicans mediante Galterio ejusdem loci archidiacono, ut ȩcclesiam beatȩ MARIȨ in castro Galar-
l.9-done sitam quam per pecunias a manu laici occupaverant quidam clerici incircuncisi Bonevallensi monasterio concederemus.
l.10 Cujus petitioni quia saluti animarum convenire michi visa est, assensum prebens presente et concedente ipso laico Guidone nomine,
l.11 qui eam hactenus occupaverat, pretaxatam ȩcclesiam Bonevallensi monasterio concessimus, eo tenore ut clerici prebendas suas in
l.12 vita sua habeant, si caste vixerint et in ȩcclesia ipsa sicut decet Deo servierint. Post obitum vero eorum, usibus suis monachi eas
l.13 retineant. Adjecimus ȩtiam ut quicquid hactenus de casamento Carnotensis ȩcclesiȩ concessione possidentium et presidentium per annum
l.14 et diem quiete possederunt, de cetero nostra concessione quiete possideant, sicut bonȩ memoriȩ predecessor noster Ivo episcopus concessit, et
l.15 privilegii sui munimine confirma[vit] salvo legum tramite, et salvo in omnibus jure Carnotensis ȩcclesiȩ. Confirmamus ȩtiam eis
l.16 capellam Sancti VINCENTII quȩ Carnoti sita est, juxta portam Cinerosam, quam dedit eis HUGO vicecomes. [colonne1] Guido [subscripsi] [croix]. Joscelinus filius ejus [subscripsi] [croix]. [colonne2] [rota] GAUSFREDUS [croix] DEI GRATIA CARNOTENSIS EPISCOPUS SUBSCRIPSI [croix]. [colonne3] Galterius archidiaconus [subscripsi] [croix]. Ernaldus decanus [subscripsi] [croix]. Gerogius cantor [subscripsi] [croix]. Gauslenus archidiaconus [subscripsi] [croix]. Bernardus archidiaconus [subscripsi] [croix]. Hugo prepositus [subscripsi] [croix]. [colonne4] Item alius prepositus Hugo [croix].
l.17 Datum Carnoti VIII idus junii, anno ab incarnatione Domini millesimo CXVIII, indictione XI, anno autem episcopatus nostri, III.
Bibliographie
THIROUX (Dom Jean), LAMBERT (Dom René), Histoire abrégée de l'abbaye de Saint-Florentin de Bonneval, Châteaudun, 1875, p. 64 (indiqué).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3126 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3126»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3126/. Date de mise à jour : 29/03/12.