Chartres, AD Eure-et-Loir, H 554
Numéro3123
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1080(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche692 mm
Hauteur à droite700 mm
Largeur en haut438 mm
Largeur en bas425 mm
AuteurGuillaume, seigneur d'ALLUYES, et Eustachia son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PERE de CHARTRES
Regeste
Texte
l.2-gentibus largiuntur, ad aeterna deducunt premia. Quapropter ego Willelmus, honoris Alogiae dominus, quantum ad seculi dignitatem adtinet,
l.3 clarus quidem genere, set pravo perobscurus opere, inter hujus fluctivagi procellas seculi, armis precinctus militaribus ac mundanis impl[icitus]
l.4 negociis, dum nequeo meis meritis quȩ parva vel potius nulla sunt, innumerabilia quȩ commisi diluere facinora, donarioru[m pert]empto
l.5 largitionibus redimere. Unde ratum fore duxi, beatum PETRUM apostolorum principem cui D[ominu]s suȩ ȩcclesiȩ [curam cummisit] atque ligan[di] so[l]vendique
l.6 animas potestatem contulit, michi intercessorem ascisci, eumque ex rebus propriis placabilem fieri. Sic enim Domini nostri pr[ae]cipitur eulogio: Date inquit
l.7 et dabitur vobis, et alio in loco: Facite inquit vobis amicos de manmona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna
l.8 tabernacula. Itaque annuente venerabili matre mea MAHILDE, unacum karissima conjuge Eustachia, seu liberis nostris adhuc infantulis,
l.9 Hugone [ac] Vuillelmo, pro redemptione quidem animarum antecessorum nostrorum, necnon et pro nostra incolumitate, concedens dono
l.10 et donans concedo BEATO PETRO APOSTOLO ac ejus monachis sibi normaliter famulantibus in coenobio quod non longe a menibus Carnotinae
l.11 urbis situm est, ȩcclesiam scilicet beatissimi LEOBINI confessoris et episcopi predictȩ urbis, quae ȩcclesia, a pris[co tem]pore, intra vallum Castri
l.12 Duni decenter constructa videtur, atque a patribus nostris jure hereditario possessa est. De qua donum quoque super ipsius apostoli altare, VIII id. decembris
l.13 posui cum fidelium meorum as[sensu], qui tunc Carnotis erant mecum, quorum nomina in corroboratione p[r]ivilegii hujus subscripta habentur.
l.14 Habeant ergo ex hac die in antea jureque hereditario supradicti monachi eandem ȩcclesiam et possideant, [cum omni ornatu] ejus vel rebus omnibus tam
l.15 intus quam foris ad eam pertine[ntibu]s quȩ in meo dominio videbantur esse. Concedo etiam areas quȩ dicuntur [Arnu]lfi, necnon et Bovonem militem
l.16 cum suo fevo qui ad supradictam ȩcclesiam pertinere noscitur. Decimas denique seu census ad eam pertinentes et a pl[u]ri[bu]s [mi]litibus possidentur, libens con-
l.17-cedo ut ipsi milites ȩcclesiȩ si ita voluerint reddant, aut a monachis vel precario, vel precio, ab ipsis redimantur [militib]us. Hȩc omnia quȩ dantur a nobis
l.18 perexigua sunt, terrena enim sunt atque peritura. Cȩlestia quoque vel aeterna eminentiora et potiora sunt, quȩ Christo opitulante pro his minimis in
l.19 futuro recipiemus. Profuit enim illi viduae de qua legitur quod in templo obtulit duo minuta. Profuit et danti ca[lix aquae] frigidae. Hujus ergo lar-
l.20-gitionis donum, ut in aeternum fir[mum et inco]nvulsum permaneat, cum signo sanctae crucis manibus propriis f[ir]ma[r]e [c]e[nsuim]u[s], nostrorum fidelium manibus
l.21 [fir]mandum tradidimus, quorum etiam nomina subterscripta inveniuntur. Quod si quis aliquando huic nostrȩ largitioni diaboli instinctu contra-
l.22-ire nisus fu[er]it, nisi [ci]to [resipuerit], presumptionis suȩ veniam petens, cum Dathan et Abiron quos terra vivos obsorbuit, cum Herode innocentum lania-
l.23-tore, cum J[uda] prodito[re,] et [cum his qui] Christum Dominum crucifixerunt, in inferno trusus, pȩnas luat, ub[i an]g[u]is g[ulosu]s non moritur, nec vorans ignis
l.24 extinguitur, nec umbrȩ mortis deerunt, nec caligo tenebrarum. S. Mahildis matris Vuillelmi. S. ipsius Vuillelmi.
l.25 S. Eustachiȩ conjugis ejus [croix]. S. [Hu]gonis filii. S. [Vuillelmi] filii. S. Vuillelmi de Monte Boone. S. Gausfridi Vuarini.
l.26 S. Osmundi. S. Guarnerii Avisardi. S. Hugonis filii Burchardi. S. Rainaldi filii Gausfridi. S. Radulfi filii Vuillelmi. S. Gausfri[di]
l.27 de Salmeredo. S. Odonis Cratonis. S. Vuillelmi de Monte Mirabili. S. Girardi Brunel[li. Wi]ll[elm]i. [Ber]nerii. Gauslini.
l.28 [He]lgot. Vualt[erii] filii Bur[char]di. Hildeg[arii] archidiaconi. Rainald[i d]ecani. Vitalis presbiteri. Bernardi de Buslo. Radulfi [Nothi]. La[ndrici de] Toriel et Odo.
l.29 S. Radulfi [croix]. S. Gausfridi [croix]. S. [Le]taldi [croix].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3123 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3123»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3123/. Date de mise à jour : 29/03/12.