Chartres, AD Eure-et-Loir, H 396

<< < / > >>

Numéro3110

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/05/1084(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche316   mm

Hauteur à droite323   mm

Largeur en haut258   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurGeoffroi Ier, évêque  de  CHARTRES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

Regeste

Geoffroy, évêque de Chartres, donne au monastère Saint-Père de Chartres, l'église de Brezolles libre de toutes redevances et de transactions.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 EGO GAUSFRIDUS quamvis indignus ecclesiȩ Carnotensis episcopus notum facio successoribus meis, et
l.3 aliis ȩcclesiȩ nostrȩ fidelibus, quod frater EUSTACHIUS, abbas Sancti PETRI Carnotensis monasterii,
l.4 rogavit humiliter cum precibus parvitatem meam, ut sibi et congregationi monachorum
l.5 ibidem servientium dar[em] altare de Bruerolis sine ulla redemption[e ult]erius habendum.
l.6 Quia ergo ista petitio et utilitati eorum et meȩ honestati convenire visa est, dono
l.7 eis praedictum altar[e], non sine assensu fratris GAUSLINI in cujus archidiaconatu est, solidum
l.8 et quietum ab omni venditione, a sinodo, et circada, ab omni etiam
l.9 consuetudine, et ab omni inquietatione sive exactione justiciȩ
l.10 a presbitero serviente in loco. Ut autem per succedentia tempora firmum
l.11 et stabile maneat hoc donum, praesenti scripto mandavi, et signo
l.12 crucis manu mea facto robora[vi] et fidelium meorum [m]anibus
l.13 corroborandum tradidi. [colonne1] Signum Gausfridi episcopi [croix]. S. Hilduini precentoris. S. Gauslini archidiaconi. S. Frodonis [succentoris.] S. Morini ca[...]. S. Landrici [...]. S. Willelmi nepot[is] episcopi. S. Ernaldi nepotis Morini. S. Rogerii. [colonne2] S. ENGELRANNI [decani]. S. Adelardi subd[...]. S. Ernaldi prepositi. S. Hilgoti. [S. Guerici]. S. Warini fratris [Rodberti succentoris]. S. Frodonis filii Algisi. S. Stephani filii Od[il]ardi. S. Durandi.
l.14 Data [...?...] non. maii, indictione VII, ANNO ab incarnatione Domini millesimo LXXXIIIIo, regni autem Philipi XXoIIIIo.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3110 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3110»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3110/. Date de mise à jour : 29/03/12.