Chartres, AD Eure-et-Loir, G 717

<< < / > >>

Numéro3098

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date09/01/1084(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche462   mm

Hauteur à droite457   mm

Largeur en haut355   mm

Largeur en bas352   mm

AuteurThibaud III, comte  de  CHARTRES

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CHARTRES

Regeste

Thibaud III, comte palatin, rend au chapitre les enfants issus des mariages contractés entre les hommes de corps du chapitre et les serves du comte.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN. Ego Tetbaldus palacii comes prece-
l.2-pi litterarum tenaci memoriae tradi, et sic notum fieri posteris sanctae Dei aecclesiae fidelibus, atque nostris, quod in presentia multorum facio, et a quibuslibet videri
l.3 vel audiri volo. Quia enim injuste et nulla juris nostri repetitione premissa mancipaveram mihi, et aecclesiae Sancti Martini, per manum Guillelmi prepositi, et aliorum fidelium nostrorum,
l.4 servos, atque ancillas, qui nati sunt ex conjugio servorum Sanctae Mariae Carnotensis aecclesiae, et ancillarum nostrarum, et aecclesiae Sancti Martini, vel e converso, venit ad me Gau-
l.5-fridus episcopus, decano, et aliis quibusdam personis aecclesiae sibi adhibitis, humiliter postulans, ut sicut anno introitus Arraldi episcopi, et supra, quietam possionem servorum et an-
l.6-cillarum, ex tali conjugio habuerat Carnotensis aecclesia, ita sibi habendam perpetuo redderem liberam et quietam de his qui usque ad hanc diem simili matrimonio copulati
l.7 erant. Precibus ergo episcopi, et canonicorum presertim justis in hac re dissentire indignum duxi, et litis, atque contentionis causam funditus eradicare, atque pacem quae Deo con-
l.8-ciliat animas elegi inter nos, et canonicos ponere. Consensu ergo sororis meae BERTE, et uxoris ADELAIDIS, atque filiorum meorum STEPHANI et ODONIS,
l.9 necnon etiam canonicorum Sancti Martini, facio quod episcopus, et canonici petierunt, et servos, vel ancillas, de quibus sermo est, a nostra manu in potestatem illorum
l.10 reddo liberam, et quietam, hoc tamen addens, ut si forte contigerit simile matrimonium inter servos nostros, et illorum, servent erga nos legem illam, et consuetu-
l.11-dinem quam poterunt probare legitime canonici Sancti Martini se habuisse tempore Odonis comitis antequam prohibuisset ne servi canonicorum Sanctae Mariae
l.12 conjugio miscerentur suis. Ut ergo haec nostra concessio petitionis illorum plenariam firmitatem in posterum habeat, cartam hanc sigillo auctoritatis nostrae
l.13 impresso, cruce etiam facta manu nostra roboravimus, et fidelium nostrorum manibus tangendo corroborandam dedimus.
l.14 S. Tetbaldi [croix] comitis. S. Adelaidis uxoris ejus [croix]. [colonne1] S. Ingelranni Suessorum archidiaconi. S. Rainerii Blesensis clerici. S. Bonidonis Lonbardi. S. Rotberti capellani. S. Hugonis capellani. S. Tetbaldi de Rupibus. S. Gilduini Blesensis. S. Dudonis dapiferi. S. Fulconis de Brana. S. Rodulfi de Vitreio. S. Rotberti legis docti. S. Guillelmi prepositi. S. Goscelini canonici Sancti Martini. S. Gradulfi canonici. S. Ilberti de Gurzeis. S. Hilduini precentoris. S. Girardi majoris. [colonne2] S. Ugonis cubicularii. S. Guidardi de Vana. S. Guillelmi servientis. S. Hugonis filii Rotrochi. S. Gauterii Cenomannensis. S. Gelduini de Sancto Oculo. S. Hugonis constabularii.
l.15 Data Vto id. januarii, indictione VIta, anno a passione Domini millesimo LXXXoIIIo, regni autem Philipi XXoIIIo. Scripta manu Ingelranni Carnotensis aecclesiae decani et cancellarii.

Bibliographie

LEPINOIS (Eugène de Buchère de), MERLET (Lucien), Société archéologique d'Eure-et-Loir. Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, publié sous les auspices de cette société, d'après les Cartulaires et les titres originaux, 3 vol., Chartres, 1862-1865, t. 1, p. 95-96, n° 18.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3098 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3098»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3098/. Date de mise à jour : 29/03/12.