Paris, AN, K 21 n° 12
Numéro3084
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date01/05/1118(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche325 mm
Hauteur à droite330 mm
Largeur en haut300 mm
Largeur en bas250 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 [Quicquid de utilitate et honestate sancte Dei ecclesie in presentiarum divina] ordinamus inspiratione, hoc ad nostram spectare certissime confidimus salutem, et quicquid ei bene
l.3 [devoti conferimus in futuro, centuplicato fenore nos recepturos spera]mus. Sicut ergo no[strum est ex regia] majestate malorum hominum infestantem reprimere et
l.4 [conterere insolentiam, ita nostrum est servorum Dei commendare et sustentare humilitatem]: ad hoc enim nobis dictum est, non sine causa, gladium portatis. Nos [igitur circa
l.5 cultum ecclesiarum Dei bene devoti, quoniam antecessores nostros Francorum reges] revera accepimus ȩcclesiȩ beatorum martyrum Dyonisii, Rustici et
l.6 [Eleutherii, multum contulisse, et multo plus ab eis tam ad salutem anime quam ad] regni amministrationem recepisse, zelantes eorum bonam et elegantem [de-
l.7-votionem, ipsius peculiaris patroni nostri ecclesie benefacere innitimur. Concedimus] ergo ad presens per hoc majestatis nostrȩ preceptum, eidem ȩcclesiȩ in villa quȩ dicitur Tauriacus,
l.8 [in episcopatu Aurelianensi, mercatum et plenarie omnes ejus consuetudines] in feria sexta ibidem ulterius omni tempore colligendum. Nos autem sub tuitione nostra et
l.9 [conductu omnes tam euntes quam redeuntes excipimus. Removemus] etiam omnes exactiones et consuetudines a tota terra sancti Dyonisii, de Belfa, quas dominus de Puteolo
l.10 [exigebat, quas ego etiam Hugonem ejusdem castri dominum jam alia] vice abjurare multis sacramentis et multis obsidibus feceram: illas ergo omnino ipsis exactoribus prohiben-
l.11-[tes eidem ecclesiae pro salute anime nostre remittimus. De municipio] autem illo, quod in eadem villa ad utilitatem nostram et regni defensionem constituimus, quoniam in confinio hostium
l.12 [eis importunum, nobis autem aptum et oportunum erit, precipimus et con]firmamus, ut deinceps firmum maneat, et sicut abbas ejusdem ȩcclesiȩ illud firmare voluerit, ita stare et
l.13 [in nullo infirmari permittimus. Si quis autem hoc nostre regie] auctoritatis praeceptum violare presumpserit, iram Dei incurret, nostramque majestatem offendisse se
l.14 [Dei ultione et nostra sentiet. Quod ut ratum et inviolatum per]maneat, illud sigillo nostro corrobari jussimus, atque subter signo manus nostrȩ notavimus.
l.15 [...46... Stephan]us regie dignitatis cancellarius relegit et subscripsit. [croix].
l.16 [Actum kalendis maii, anno ab incarnatione Domini MoCoXVIIIo, indictio]ne XIa, regnante glorioso rege Hludovico, anno XIo.
l.17 [sceau].
Bibliographie
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 274-277, n° 135.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3084 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3084»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3084/. Date de mise à jour : 29/03/12.