Paris, AN, L 845 n° 15
Numéro3082
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1114(fiabilité :édition)
LieuSaint-Denis(lat :in capitulo sancti Dyonisii)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographieà gauche
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche422 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut289 mm
Largeur en bas302 mm
AuteurAdam, abbé de SAINT-DENIS
BénéficiaireChapitre de SAINT-PAUL de X
Regeste
Texte
l.2 Adam Dei gratia abbas monasterii martyrum Christi Dyonisii, Rustici, et Eleutherii, omnibus
l.3 sanctȩ et universalis ȩcclesiȩ filiis tam praesentibus quam futuris. Notum fieri volo omnium virum caritati,
l.4 quod ego et capitulum nostrum, ecclesia scilicet Beati Dyonisii, communi decreto et favore dedimus, et
l.5 manu nostra per clavem ȩcclesiȩ super altare posuimus, ad dotem ȩcclesiȩ quandoque dedicandae.
l.6 Dedimus inquam basilicȩ Sancti Pauli ȩcclesiam Sancti Petri juxta se sitam liberam et quietam. Dedimus
l.7 quoque potestatem ponendi in eam presbyterum et eiciendi salvo honore ȩcclesiȩ nostrȩ. Hujus vero donationis nostrȩ causa est, ut quot-
l.8-annis canonici Sancti Pauli in nocte natalis beati Dyonisii cum processione veniant ad
l.9 ȩcclesiam in qua corpore requiescit ibique matutinos festive decantent ante nostros.
l.10 Rodulfo autem presbytero de Fossa cognomine, qui praefatam ȩcclesiam Sancti Petri per nos tenebat,
l.11 dedimus plenam prebendam in refectorio in prima mensa ut eam plenariam habeat quandiu vixerit.
l.12 Prȩbendam quoque panis ac vini quam idem canonici accipiebant in promptuario, concessimus
l.13 accipi in refectorio. Qui vero dotem ipsam ȩcclesiȩ abstulerit et Rodulfo praedicto praebendam
l.14 sibi a nobis datam subtraxerit quandiu vixerit, divinȩ ultioni et nostro subjaceat
l.15 anathemati.
l.16 Actum et datum ac roboratum in capitulo Sancti Dyonisii, anno incarnati Verbi MCXIIII,
l.17 indictione VII, epacta XXIII, concurrente IIII, anno Hludovici regis VII.
l.18 S. Adȩ abbatis. S. Alelmi prioris. S. Gausberti presbyteri. S. Adȩ presbyteri. S. Andreȩ presbyteri. S. Rodulfi presbyteri.
l.19 S. Johannis levitȩ. S. Petri levitȩ. S. Willelmi lȩvitȩ. S. Henrici subdiaconi.
l.20 S. Sugerii subdiaconi. S. Rotberti pueri. S. Henrici pueri. S. Girardi pueri.
l.21 S. Viviani cantoris. S. Herberti notarii.
l.22 [sceau]. [croix] CIROGRAPHUM.
Bibliographie
FELIBIEN M, Histoire de l'abbaye royale de Saint-Denys en France, Paris, 1706, p. 112, n° 122.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3082 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3082»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3082/. Date de mise à jour : 29/03/12.