Paris, AN, K 21 n° 5
Numéro3079
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date03/08/1112(fiabilité :texte)
LieuParis(lat :Parisius, in palatio publice)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche307 mm
Hauteur à droite312 mm
Largeur en haut220 mm
Largeur en bas230 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 aecclesie cultoribus tam posteris quam et instantibus certum haberi volumus quia domum
l.3 quandam apud Sanctum Dyonisium sitam quȩ fuit atavi nostri domni Roberti Francorum regis,
l.4 quam pater noster domnus Philippus beato Dyonisio donavit, et nos cum curte ejusdem domus, et
l.5 hospitibus et ceteris universis quȩ ad eandem domum pertinent, pro animȩ patris nostri re-
l.6-medio, et pro salute nostri ipsius, et stabilitate regni nobis commissi perpetualiter possi-
l.7-dendam concessimus. Preterea, consuetudines quasdam quȩ nostri juris erant, quas
l.8 servientes nostri annuatim in villa Sancti Dyonisii vindemiarum tempore capiebant,
l.9 picem videlicet in foro, fructum, circellos, concas, et salem, in pistrino quoque pa-
l.10-nes, et si quȩ erant aliȩ consuetudines, universas relaxamus, remittimus, con-
l.11-donamus, vino consuetudinis nostrȩ tantummodo nobis retento.
l.12 Auctum Parisius in palatio publice anno incarnati Verbi MCXII, anno quoque
l.13 consecrationis nostrȩ V. Quod ne in posterum infirmari valeret, nostri nominis
l.14 caractere et sigillo signari, et corroborari precepimus, presentibus ex palatio
l.15 nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. Anselli tunc temporis dapiferi nostri.
l.16 S. Gisleberti buticularii. S. Hugonis constabularii. S. Widonis camerarii.
l.17 [sceau].
l.18 Stephanus cancellarius relegendo subscripsit.
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 203, n° 353.
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 166-168, n° 74.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3079 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3079»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3079/. Date de mise à jour : 29/03/12.