Paris, AN, L 840 n° 88
Numéro3075
Fiabilité de l'actedouteux
Genrenotice
Date1108(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseBourges
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche547 mm
Hauteur à droite532 mm
Largeur en haut309 mm
Largeur en bas306 mm
AuteurLéger, archevêque de BOURGES
BénéficiaireSAINT-DENIS DE LA CHAPELAUDE, PRIEURÉ DE SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 constituuntur ita firmiter teneantur, et ipsa loca sub potestate et ditione servitorum aecclesie habitantium in eis ab ipsis dominis subdantur, et ea que aguntur ad noticiam
l.3 posterorum litterarum memorie tradantur, notificamus tam presentibus quam futuris, Hunbaldum Uriacensem, filium Hunbaldi senioris, quadam die redeuntem de expeditione,
l.4 apud Capellam venisse, et ibi cum XL militibus hospitasse, et domos burgensium per vim intrasse, et panem, et vinum, et carnes, et alia militibus suis necessaria violenter
l.5 rapuisse. Quod cum vidisset Rotdulfus prior, calumpniavit Hunbaldo injuriam et dampnum quod fecerat sancto Dionisio. Hunbaldus vero, parvi pendens calumpniam prioris,
l.6 respondit se nullam sancto Dionisio fecisse injuriam, quia consuetudo sua erat. Prior itaque, audita responsione Hunbaldi, ȩssȩ suam consuetudinem dicentis, adjuncto sibi
l.7 auxilio suorum servientum et burgensium, vi expulit omnes de Capella, igne et gladio. Quo audito, Hunbaldus nimium moleste ferens, priorem ausum fuisse tamtam
l.8 inferre sibi contumeliam, cum militari manu ingressus est claustrum, rapiens res sancti Dionisii, annonam, vinum, vestes, boves, vacas, et omnia alia que invenire potuit.
l.9 Qua de causa, Rotdulfus prior adiems curiam domni Leodegarii Bituricensis archiepiscopi fecit clamorem de Hunbaldo Uriacense. Archiepiscopus itaque, audito clamore
l.10 prioris, veniens apud Capellam monuit Hunbaldum, ut faceret sibi et priori rectum. Hunbaldo autem dicente debere dari sibi convenientem diem, dedit ei archiepiscopus convenientem
l.11 diem apud Sanctum Desideratum castrum. Convenerunt igitur statuta die apud Sanctum Desideratum in presentia domni Leodegarii archipresulis, et multorum aliorum procerum,
l.12 Rotdulfus prior et adjutores sui, Hunbaldus de Uriaco et adjutores sui. Legens itaque prior privilegia sancti Dionisii que fecerant reges Francie, et principes istius terre, scilicet
l.13 Archinbaldus Burbunensis, de cujus fisco erat burgus Capelle, vidente et audiente Hunbaldo Uriacense, patre istius Hunbaldi, presentavit prior in presentia omnium
l.14 legitimos testes testificantes et vero testimonio probantes libertatem et inmunitatem Capelle ab invasione omnium hominum, sicut statuerant reges Francie,
l.15 et Archinbaldus Burbunensis et quidam principum hujus terre. Hunbaldus autem auditis privilegiis et testimoniis prioris, respondit se debere habere consuetudinaliter in burgo
l.16 de Capella, vicariam, teloneum, hospitationem, creditionem rerum venalium, panis, et vini, et carnium, et homines ipsius burgi debere ire in expeditionem suam.
l.17 Auditis igitur amborum racionibus, archiepiscopus et ceteri proceres qui intererant juditio, interrogaverunt utrumque, priorem scilicet et Hunbaldum, si vellent ex suis racionibus fieri
l.18 juditium. Prior ergo respondit se libentissime auditurum juditium. Hunbaldus vero respondit se accepturum consilium. Accepto itaque consilio cum Adelardo Wuillebaldo,
l.19 et Helia fratre suo, et aliis quampluribus sue parti faventibus, videns se non posse resistere privilegiis et testimoniis prioris, nec per se, nec per testimonium, nec per investituram
l.20 quam pater suus vel aliquis de genere suo habuisset, patenti racione convictus recognoscens et confitens culpam suam, faciensque congruam satisfactionem archiepiscopo et priori de invasione
l.21 ville Capelle et infractione claustri, reddens ex integro omnia que injuste abstulerat, et monachis et burgensibus, dimisit consuetudines supradenominatas, ita ut
l.22 nec ipse nec aliquid de genere suo, eas amplius repeteret. Et quia archiepiscopus et prior condonaverunt ei injuriam quam eis fecerat, excepto captallo, firmavit propria manu super
l.23 textum Euvangeliorum se numquam amplius in villa de Capella per vim aliquid rapere, nec consuetudines supranominatas per se vel alium quemlibet de suo genere ulterius querere. Ex hac
l.24 conventione, jussit domnus Leodegarius archiepiscopus, ipso Hunbaldo vidente et concedente, et eis qui cum eo erant, cartam fieri et suo proprio sigillo sigillari.
l.25 Hoc viderunt et audierunt, Helias Uriacensis frater Hunbaldi, Adelardus Wuillebaudus, Hugo de Magduno, Rorgo prior de Gratiaco, Geraldus archidiaconus,
l.26 Dacbertus archipresbiter, Dalmatius Cabrit, Amblardus Grossinellus, Petrus prior de Leproso, et multi alii. Hoc actum est tempore Philippi Francorum regis.
l.27 [sceau].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 196-197, n° 333.
VAN DE KIEFT (C.), Etude sur le chartrier et la seigneurie du prieuré de la Chapelle-Aude : XIe-XIIIe siècle, Assen, 1960, p. 236-238, n° 12.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3075 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3075»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3075/. Date de mise à jour : 29/03/12.