Metz, AD Moselle, H 284 n° 1

<< < / > >>

Numéro307

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date17/01/949(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche300   mm

Largeur en bas210   mm

AuteurGilbert, fils de Gerricus

BénéficiaireRaintrudis, fille d'Etienne

Regeste

Gilbert, fils de Gerricus, donne en dot à sa fiancée Raintrudis, fille d'Étienne, des biens situés à Lixières, dans le comté de Verdun.

Fac-similé

Texte

l.1 Dulcissimȩ atque amantissimȩ sponse mee puellȩ, nomine Raintrudi, filiȩ Stephani,
l.2 Gilbertus, filius Gerrici. Quia per voluntatem tuam vel parentum tuorum te sponsavi et
l.3 modo quam celerius dicto si Deo placuerit quod te in conjugium sociare cupio, ideoque in Dei
l.4 nomine dono tibi per hanc cartulam libellum dotis sicut parentes tui et boni homines
l.5 spondiderunt, hoc est dono tibi mansum indominicatum unum cum casa desuper stabilita
l.6 in comitatu Virdunensi, in loco nuncupante qui dicitur ad Lescherias, quicquid ego habeo
l.7 de illo manso, cum integritate, cum omnibus adjacentiis ad illum mansum pertinentibus, in tectis,
l.8 horreis et alia mansione dimidia in ipsum mansum; et dono tibi meam portionem de mea
l.9 ecclesia ad Lescherias medietatem omnem, sicut ego teneo, tibi et infantes tuos si Deus dedit
l.10 illis. Et dono tibi meam portionem de meo molendino cum integritate; et dono
l.11 tibi comminam unam cum integritate et brolium unum cum integritate meam portio-
l.12-nem, et de comminam et de brolium; et dono tibi meum alodum quicquid ad illum
l.13 mansum meam portionem pertinet ad integritatem quicquid visus sum habere in
l.14 silvis, pratis, terris cultis et incultis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, his fi-
l.15-nibus terminatum: ex uno latere, est ratio sancti Arnulfi ad Nugaredum, ex alio ratio,
l.16 sancti Petri ad Maricium; et dono tibi mancipia quatuordecim his nominibus:
l.17 Cermoerum et uxorem ejus Heldiardem cum infantibus V, Folradum,
l.18 Vualterum, Vuinebertum, Adelaidem, Folcradam, Olbergam,
l.19 Frediardam. Ista omnia superius nominata, quando te in Dei nomine
l.20 ad conjugium accepero uxorem, omnia in tuam recipies potestatem perpetu-
l.21-aliter in Dei nomen habendi, tenendi, donandi, vendendi, commutandi
l.22 et quicquid de eo superius nominato facere volueris liberam ac firmissi-
l.23-mam in omnibus habeas potestatem faciendi. Et ut cartula libellum dotis,
l.24 firmior sit manu propria subter signavi, et qui subscriberent vel sig-
l.25-narent in presenti rogavi stipulatione subnixa. Actum sub die
l.26 XVI kalendas februarii, anno XIII regnante Ottone, rege, filio Heinrici regis, comite
l.27 Rodulfo. Signum Gilberti qui hanc cartulam libellum dotis fieri
l.28 et firmare rogavit. Signum Bivino consentiente [croix] testis. Amalricum
l.29 [croix] testis. Gozpertum [croix] testis. Adelaudum [croix] testis. Tietboldum [croix] testis. Bettonem
l.30 [croix] testis. Raimbertum [croix] testis. Lederum [croix] testis. Hademarum [croix] testis. Angelelmum
l.31 [croix] testis. Ursionem [croix] testis. Achardum [croix] testis. Alardum [croix] testis.
l.32 EGO BENEDICTUS PRESBITER ET CANCELLARIUS RELEGI ET [ruche].

Notes

1

Bibliographie

PARISOT (Robert), Les origines de la Haute-Lorraine et sa première maison ducale : 959-1033, Paris, 1909, p. 515-517, n° 1.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 130, n° 46.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°307 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°307»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte307/. Date de mise à jour : 29/03/12.