Paris, AN, K 14 n° 7

<< < / > >>

Numéro3036

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date25/12/875(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche350   mm

Hauteur à droite345   mm

Largeur en bas454   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de terres situées dans le Chambly, conclu entre Franco, prévôt de Saint-Denis et un personnage nommé Teodoldus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI EA QUE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, REGIE CELSITUDINIS MOREM
l.2 exsequimur ac per hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Quapropter omnium sanctae Dei aecclesiae fidelium nostrorumque tam presentium quam et futurorum noverit sollertia quia veniens
l.3 Teodoldus, vassallus noster, innotuit serenitati nostrae qualiter ex jussione atque mandato nostro cum Franconi preposito et reliqua congregatione Sancti Dyonisii quasdam res ejusdem sancti Dyonisii commutasset.
l.4 Dedit igitur prefatus Franco prepositus et reliqua congregatio Sancti Dyonisii, nostrae auctoritatis atque jussionis accepta licentia, per manus advocati Sancti Dyonisii Bernarii jamdicto Teodoldo in pago Camblia-
l.5-cinse, in villa quae vocatur Asinarias, de terra arabili bunuarium unum et quadros octoginta quattuor, et in alio loco qui respicit ad Ronkerolas, arpennos tres et dimidium et quadros triginta quinque,
l.6 et in tertio loco que appellatur Framereias, de concidis bunuaria septem et arpennos duos, et in quarto loco qui appellatur Veterinas, de concidis bunuaria tredecim. Sunt in totum bunuaria viginti duo, arpennos
l.7 duos et dimidium et quadros decem et octo. Et ȩcontra in conpensatione hujus meriti dedit pretaxatus Teodoldus ex jussione atque licentia nostra Franconi preposito et relique congregationi Sancti Dyonisii
l.8 de terra arabili in loco qui vocatur Corniaco Villare, bunuarium unum, arpennos duos et dimidium et quadros triginta tres, in alio loco qui dicitur Francorum Concidis, de terra arabili arpennos tres, in tertio loco
l.9 qui vocatur Bihineias, bunuaria novem, in quarto loco qui appellatur Angulus Hildradane, de silva bunuaria quindecim, arpennum unum et dimidium. Sunt in toto bunuaria viginti novem, arpennos tres,
l.10 quadros triginta tres. U[nde et duas commutationes pari tenore conscriptas ...?...].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.133, n° 206.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 382-383, n° 398.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 14 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3036 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3036»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3036/. Date de mise à jour : 29/03/12.