Paris, AN, K 13 n° 12/1

<< < / > >>

Numéro3025

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date15/03/864(fiabilité :édition)

LieuCompiègne(lat :Compendio palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche255   mm

Hauteur à droite257   mm

Largeur en haut509   mm

Largeur en bas514   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de serfs conclu entre Louis, abbé de Saint-Denis, et un personnage nommé Gilduinus.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT
l.2 nostris confirmamus edictis, regiam exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Itaque notum esse volumus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus et futuris, quia venerabilis vir Hludovuicus, nobis carissimus monasterii
l.3 Sancti Dionysii abba, necnon et consanguineus noster ac protonotarius noster, ad nostram accedens praesentiam innotuit qualiter secum quidam homo, nomine Gilduinus, quedam mancipia commutasset vel concambivisset hoc modo. Dedit itaque venerabilis abba Hludovuicus partibus
l.4 jamdicti Gilduini ex villa Faverolas mancipium unum, nomine Adalam, et econtra in compensatione dedit Gilduinus partibus sancti Dionysii seu Hludovuici abbatis mancipia tria his nominibus Teutbaldum, Adalardum et Ragamburgem. Unde et duas
l.5 commutationes inter se aequo tenore conscriptas et legaliter roboratas suppliciter petierunt ut eas per nostrae auctoritatis praeceptum plenius confirmare dignaremur. Quorum petitionibus libenter assensum prebentes, hoc altitudinis nostrae
l.6 scriptum fieri jussimus, per quod praecipimus atque firmamus ut quicquid pars juste et legaliter alteri contulit parti, sicut in memoratis commutationibus continetur, jure firmissimo teneat atque possideat et faciat exinde quicquid elegerit.
l.7 Et ut haec confirmationis auctoritas perpetuam in Christi nomine obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillari.
l.8 [chrisme] [Amen] HILDEBOLDUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.9 Data idus marcii, indictione XI, anno XXIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Compendio palatio. In Dei nomine, feliciter. AMHN, [amen].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.126, n° 192.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 95-97, n° 264.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 28 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3025 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3025»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3025/. Date de mise à jour : 29/03/12.