Paris, AN, K 13 n° 11

<< < / > >>

Numéro3024

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date29/01/864(fiabilité :édition)

LieuCompiègne(lat :Compendio palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche487   mm

Hauteur à droite501   mm

Largeur en haut545   mm

Largeur en bas529   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne à l'abbaye de Saint-Denis, des biens situés à Pontoise.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. CUM ENIM LOCIS DIVINO CULTUI MANCIPATIS ALIQUID RERUM NOSTRAE PROPRIETATIS LARGIMUR, OB ID NOBIS PRȨMIA
l.2 a Deo rependi aeternae remunerationis non diffidimus. Igitur noverit universalis sanctae Dei ecclesiae fidelium nostrorumque praesentium scilicet et futurorum religio quia nos, ob animae remedium, quasdam nostri juris reculas beati Dyonisii eximii atque
l.3 magnifici martyris Christi partibus, consentiente Nivelongo comite, contulimus, sanctorum dumtaxat ibidem Deo servientium fratrum usibus perhenniter [profu]turas. Hae siquidem reculae videntur esse sitae in pago Vilcasino, in loco q[ui] dicitur Pons Isarae,
l.4 quae disterminantur ab una fronte, pervio publico, ex altera vero fronte et uno latere, terra Sancti Georgii Calensis monasterii, et ab altero latere, fluvio Isarae, id est quicquid infra has terminationes contineri videtur, quae etiam noscuntur hactenus
l.5 attinuisse comitatui Vilcasinensi. Unde hoc nostrae auctoritatis scribtum memorato sanctae monachicae religionis dedito loco sanctisque praelibatis fratribus inibi Christi obsequiis digne famulantibus fieri darique jussimus, per quod
l.6 praetaxatas reculas infra jamdictas terminationes notissimas, cum medietate ipsius portus necnon etiam integritate mercati ibidem per singulas ebdomadas ex more confluentis dicioni praescriptae ecclesiae perhenniter mancipandas
l.7 decernimus et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollempniter transfundimus regiaque liberalitate confirmamus, eo videlicet pac[to ut] his earumque sumptibus legaliter cellarius fratrum proprio regimine et gubernatione utens,
l.8 pro nostri nominis memorabili honore atque amore, annis singulis festivitate sancti Clementis martyris quae evenit VIII kalendas decembris, praescribtis sanctis fratribus prandium omnium victualium vitae eorum competentium plenissime affluens
l.9 subministrare non differat. Ut autem haec nostrae auctoritatis largitio pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu propria subter eam firmavimus anulique nostri impressione assignari jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.11 [chrisme] [Amen] HILDEBOLDUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.12 Data IIII kalendas februarii, indictione XII, anno XXIIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Compendio palatio. In Dei nomine, feliciter. AMHN.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 589, n° 185.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.125-126, n° 191.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 93-95, n° 263.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 27 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3024 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3024»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3024/. Date de mise à jour : 29/03/12.