Paris, AN, K 13 n° 10/4
Numéro3022
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date28/04/863(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportpapyrus
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche1214 mm
Hauteur à droite1207 mm
Largeur en haut313 mm
Largeur en bas306 mm
AuteurPape Nicolas Ier
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 dilectis fratribus ac filiis nostris venerabili monasterio Sancti Christi martyris Dyonisii,
l.3 sub regula sancti Benedicti religiosa conversatione degentibus, nunc et futuris temporibus.
l.4 Quando ad ea quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda,
l.5 ita ardenti desiderio, divina preveniente gratia, succenduntur, ut ab eis ultro poscantur,
l.6 tanto alacri et laeto sunt animo concedenda, quanto et ea ip[sa quae cupiunt, si
l.7 nollent] facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta petitoria filii nostri precellentissimi
l.8 [regis] Karoli, hujusmodi privilegium, presentis auctoritatis nostre decreto, eidem monasterio
l.9 [ves]tris futurisque [temporibus], indulgemus, concedimus, atque firmamus ut, sicut ipse gloriosissimus
l.10 [fi]lius noster, divino ductus amore, de villis ac facultatibus, seu stipendiis specialiter monachorum
l.11 et ecclesiae [ornamentorum], vel lum[inariorum], ac matriculariorum, seu hospitum, [atque]
l.12 pauperum usibus servata, vel emeliorata, seu aucta, ordinatione, quae tempore piae memoriae
l.13 genitoris sui Hludovuici augusti exinde fuerat facta, constituit et praecepto suae auctoritatis
l.14 firmavit, privilegiumque venerabilibus fratribus ac filiis nostris episcopis illarum regionum
l.15 fieri et confirmari [fecit, ita, sicut in eodem pri]vilegio atque praeceptis regiis filii nostri
l.16 Karoli ex[inde fact]is continetur, perpetuo inconvulsa permaneant. Constituimus
l.17 etiam auctoritate beati Petri ut nullus regum, nemo antistitum, vel abbatum, seu
l.18 quilibet quacumque praeditus dignitate, de his quae in praefato privilegio seu in
l.19 praeceptis ipsius [filii nostri Karol]i, ex his, quae praemisimus, factis, continantur, vel in
l.20 futuro ab eo, vel a quibuslibet aliis de proprio fuerint his specialibus usibus jure con-
l.21-lata, sub cujuslibet causae occasione sive speciae, quicquam minuere vel auferre, et sive
l.22 suis usibus applicare vel aliis, quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione, praesu-
l.23-mat concedere, sed cuncta quae praefatis usibus monachorum, et ecclesiae ornamentorum,
l.24 vel luminariorum, matriculariorum, hospitum et pauperum oblata sunt, vel offerri conti-
l.25-[gerit, perempni tempore inlibata] et inconvulsa, ac, sine aliqua inquietudine, eorum
l.26 [usibus pro] quorum sustentatione guber[nationeque concessa sunt, modis omnibus]
l.27 profutura permaneant. Haec igitur omnia quae hujusmodi praecepti decretique nostri
l.28 pagina continet, tam vobis quam cunctis qui in eo quo estis ordine locoque successerint,
l.29 vel eis quorum interesse potuerint, in perpetuum conservanda decernimus,
l.30 salva in omnibus quae hujus decreti pagina continentur auctoritate, et honore
l.31 sanctae Romanae ecclesiae et sedis apostolicae privilegio. Si quis autem temerario
l.32 ausu, magna parvave persona, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere
l.33 praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alie-
l.34-num, et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condempnatum.
l.35 At vero qui observator extiterit praecepti hujus, gratiam atque misericordiam,
l.36 vitamque aeternam, a misericordissimo domino Deo nostro consequi mere-
l.37-atur. Scriptum per manum Sophronii, notarii regionarii et scriniarii
l.38 sanctae Romanae ecclesiae, in mense aprile, indictione undecima. [croix] BENEVALETE. [croix]
l.39 Datum IIII kalendas maias, per manum Tiberii, primicerii
l.40 sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo
l.41 augusto Hludovuico, a Deo coronato, magno,
l.42 pacifico imperatore, anno quarto decimo, et post consulatum
l.43 anno quarto decimo, indictione undecima.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 2718.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 124-125, n° 189.
OMONT (Henri), Bulles pontificales sur papyrus, IXe-XIe siècles (Sergius IV), in BEC, t. 65 (1904), p. 575-582, p. 578, n° 4.
GROSSE (Rolf), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, Bd 9 : Diözese Paris II, Abtei Saint-Denis, Vandenhoeck ȩ Ruprecht, 1998, p. 95-100, n° 12.
ATSMA (Hartmut), VEZIN (Jean), Les faux sur papyrus de l'abbaye de Saint-Denis, in KERHERVE (Jean), RIGAUDIERE (Albert) (éd.), Finances, pouvoirs et mémoire. Mélanges offerts à Jean Favier, Paris, 1999, p. 689.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3022 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3022»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3022/. Date de mise à jour : 29/03/12.