Paris, AN, K 13 n° 7/2

<< < / > >>

Numéro3013

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date07/07/861(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :Carisiaco palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche370   mm

Largeur en bas462   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de terres situées en Hainaut, conclu entre Louis, abbé de Saint-Denis, et Odalricus.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO SUORUM COMMODITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, REGIAE CONSUETUDINIS MOREM EXERCEMUS ET OB ID IN PO[STMODUM JURE FIRMIS]-
l.2-simo mansura esse volumus. Ideoque noverit omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium et nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, sollertia quia veniens quidam vir praenobilis, Odalricus nomine, necnon etiam Hludovuicus, dilectus nobis abbas ac propinquus, innotuerunt [serenitati nostrae]
l.3 qualiter pro suorum oportunitatibus res suas inter se commutare deberent, quod et fecerunt. Dedit itaque memoratus vir praeclarus Odalricus de suae proprietatis rebus praetaxato Hludovuico religiosissimo abbati ad partem et auctionem rerum monasterii Sancti Dionisii, Rustici atque Eleutherii habendum in pag[o ...9..., in loco]
l.4 qui dicitur Andrinia, de terra scilicet arabili bunuaria quinque et duas partes de arpenno, habet denique in unum sedium tertiam partem de arpenno, in aliud quoque sedium, quod in ipso loco est, quadros viginti unum, et in alio loco qui dicitur Verting, in eodem pago, de terra bunuaria quinque et arpennos duos et semis et quadros tre[...15...]
l.5 quadros quadraginta novem, necnon etiam in alio loco, in praescripta villa Verting, de terra bunuaria quattuor et jornale unum, itemque in praelibato crebro pago, in villa quae dicitur Petraficta, de terra bunuaria sex et sedium unum, quae fiunt in toto bunuaria XXI et arpennos II et quadros trigin[ta ...15...].
l.6 Econtra quoque in reconpensatione hujus meriti dedit saepe fatus Hludovuicus evidentissimus abbas ex rebus sui monasterii Sancti Dionisii praecripto Odalrico viro strenuo ad jus proprium habendum in praefixo pago et in villa quae dicitur Squarminio, de terra arabili bunuaria viginti unum et arpennos II et quad[ros ...15...].
l.7 Unde duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque virorum nobilium roboratas nobis ostenderunt ad relegendum, sed pro integra firmitate et inviolabili commutatione petierunt utrique celsitudinem nostram ut easdem commutationes denuo nostrae auctoritatis praecepto confirmare dignar[emur. Quorum]
l.8 preces clementer suscipientes, hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri jussimus, per quod praecipimus atque jubemus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, sicut in jamdictis commutationibus continetur insertum, jure firmissimo teneat atque possideat. Et ut ha[ec ...15...]
l.9 praeceptio firmior habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur, de anulo nostro subter eam jussimus insigniter assignari.
l.10 [chrisme] GOSLENUS REGIAE DIGNITATIS CANCELLARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET [ruche] [sceau].
l.11 Data nonas julii, indictione VIIII, anno XXII regnante Karolo gloriosissimo regum. Actum Carisiaco palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 114-115, n° 181.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 10-11, n° 229.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 18 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3013 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3013»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3013/. Date de mise à jour : 29/03/12.