Metz, AD Moselle, H 74 n° 1

<< < / > >>

Numéro301

Fiabilité de l'actedouteux

Genrenotice

Date25/03/927(fiabilité :texte)

LieuMetz(lat :Mettis publice)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche410   mm

Largeur en bas280   mm

AuteurConrad, abbé  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

BénéficiaireFeroinus, Amalvindis son épouse et alii de  SAINTE-RUFFINE

Regeste

Conrad, abbé de Saint-Arnoul de Metz, et les frères concèdent à Feroinus et à sa famille un manse à Sainte-Ruffine, à charge de fournir à l'abbaye, à la fête de Saint-Arnoul, quatre sous de cens pour le luminaire.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN CHRISTI NOMINE. NOTITIA QUALITER TEMPORE PRESULATUS DOMNI ADELBERONIS, SANCTȨ METTENSIS ECCLESIȨ VENERABILIS EPISCOPI, DUM
l.2 Chuhonradus, abbas ex abatia Sancti Arnulfi, et ceteri fratres ibidem Deo militantes dederunt cuidam homini sancti
l.3 Stephani ex illorum prebenda, nomine Feroino, mansum ad Sanctam Rufinam in legitima hereditate qui terminatur
l.4 ita: de uno latere, tenet vel in una fronte sanctus Arnulfus, de altero vero latere, est via publica, de alia namque fronte,
l.5 habet Jandricus, intra has terminationes totum ad integrum, eo s[c]ilicet rationis tenore ut tam ipse Feroinus et uxor ejus
l.6 Amalvindis quamque infantes eorum Vuanedo, Teudulfus, Vualterus, Ragnoidis et Cilinia vel successores eorum ipsum man-
l.7-sum deinceps in hereditate firmissimo jure semper habeant et proinde annis singulis in festivitate sancti Arnulfi
l.8 quae est mediante mense augusti, ad partem prefatȩ ecclesiae ad luminaria in censum persolvere studeant
l.9 de argenti, denariis IIII. Et si de ipso censo tardi aut neglegentes apparuerint, cum lege illud restituant et suum
l.10 mansum omni tempore firmiter teneant, pro quo enim manso dedit prefatus Feroinus predictis fratribus in exenio
l.11 de argento solidos XV, ut firmius ipse et successores ejus ipsum mansum tenere valeant. Quodque ut firmius habeatur
l.12 semperque inconvulsum servetur, memoratus abbas Chuhonradus cum ceteris fratribus hoc scriptum mani-
l.13-bus propriis firmaverunt et manibus aliorum bonorum hominum roborari fecerunt, stipulatione subnixa.
l.14 Actum Mettis publice, sub die VIII kalendas aprilis, anno VIIII regnante domno Hehinrico rege, feliciter, indictione XV.
l.15 Signum Chuhonradi, abbatis, qui hanc cartulam notitiae fieri et firmari rogavit. [croix] Teudrici decani et custo-
l.16-dis. [croix] Rotberti cantoris. [croix] Teudlandi presbyteri. [croix] Fulradi presbyteri. [croix] Rihardi presbyteri. [croix] Bernelli presbyteri.
l.17 [croix] Andreȩ presbyteri. [croix] Tancradi presbyteri. [croix] Ripaldi presbyteri. [croix] Vuaningi presbyteri. [croix] Elisii diaconi. [croix] [...f...] diaconi. Heri diaconi. [croix] Adelaldi diaconi.
l.18 Ego MAGELDARIUS LEVITA SCRIPSI [ruche_notes_tironiennes].

Notes

1

Bibliographie

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 128, n° 39.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°301 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°301»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte301/. Date de mise à jour : 29/03/12.