Paris, AN, K 11 n° 8
Numéro3000
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date16/01/851(fiabilité :édition)
LieuChartres(lat :Carnotinas civitate)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche533 mm
Largeur en haut556 mm
Largeur en bas553 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 multimodis obligata curis, nullatenus fieri potest quin minus existat intenta privatis, quia humana mens quae rapitur in diversa fit minor ad singula. Quam occupationem in nobismetipsis multimodam atque innumeram consideran-
l.3-tes, dum ad locum sanctissimum atque a progenitoribus nostris venerabiliter habitum, nobis ob reverentiam sanctorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, quos, post sanctam Dei genetricem et sanctos apostolos, proprios patronos colimus,
l.4 speciali dilectione conjunctum veniremus, atque apud venerabilem ejusdem loci abbatem, propinquum videlicet nostrum, nomine Hludovuicum, sive etiam caeteros fratres ejusdem congregationis utpote in desiderio semper habentes
l.5 aliqua nostrae saluti proficua stabilienda quaereremus, habita ratio est ut, quod, secundum Dei praeceptum, in pauperibus suscipiendis atque alendis sive etiam vestiendis ac pedibus eorum lavandis, occupationibus praepediti, ut diximus,
l.6 minus inservire valeremus, aucto ex parte nostra subsidio, inibi a fratribus huic studio mancipatis vice nostra cotidie ageretur. Tunc ex eadem congregatione nobis specialiter dilecta quidam frater nostrae fidei ac saluti devotus, nomine
l.7 Deodatus, ad cujus curam supradicta sollicitudo pauperum pertinebat, suggessit pietati nostrae ut quasdam res quae juxta vicinitatem villulae pauperum ex fisco nostro sitae erant, quarum vocabulum est Leudelini curtis
l.8 in pago Parisiaco, unacum silva quae vocatur Madan, cum omni integritate, excepta tantummodo venatione, ipsis Christi pauperibus ad praefatum subsidium delegare deberemus. Cujus consilio libentissime accepto, petitionibus
l.9 ipsius satisfacere decrevimus, ea videlicet ratione ut supradictarum census rerum praefatis Christi pauperibus perpetualiter proficiat, ac insuper cotidie proinde quinque pauperes reficiendi suscipiantur, et annuatim in sancto
l.10 Pascha totidem novis vestibus induantur, et in Cena Domini duodecim collecti ac pedibus abluti singulos denarios accipiant, sicque haec elemosina pro mercede aeterna ad nostram permanens memoriam in perpetuum perseveret.
l.11 Et ut haec autoritas, quam ob Dei amorem et animae nostrae remedium statuimus atque roboramus, firmiorem obtineat vigorem et deinceps inconvulsa valeat perdurare, manus nostrae subscriptione eam subter
l.12 firmavimus et de anulo nostro sigillare jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.14 [chrisme] [notes_tironiennes] BARTHOLOMEUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.15 Data XVII kalendas februarii, anno XI regnante Karolo glorioso rege, indictione XII. Actum Carnotinas civitate. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 497, n° 79.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 102-103, n° 160.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 357-359, n° 135.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 32 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3000 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3000»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3000/. Date de mise à jour : 29/03/12.