Metz, AD Moselle, H 104

<< < / > >>

Numéro299

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date25/04/892(fiabilité :édition)

LieuRegensburg(lat :Reganespurc)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche360   mm

Largeur en bas580   mm

AuteurArnoul, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Arnoul, roi, donne à Saint-Arnoul de Metz, en plus de la précaire du médecin Amandus, dix manses situés à Ars-sur-Moselle.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, ARNOLFUS, DIVINA FAVENTE GRATIA REX. QUICQUID ENIM LOCIS DIVINO CULTUI MANCIPATIS ATQUE IN HIS DOMINO DEVOTIS MENTIBUS FAMULANTIBUS OB AMOREM DEI PIA DEVOTIONE AUGMENTAMUS VEL CONFIRMAMUS HOC NOBIS,
l.2 procul dubio ad aeternam beatitudinem promerendam necnon et stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus et profuturum nobis ad praesentis vitae spatia felicius transeunda non dubitamus. Quocirca comperiat omnium sanctae Dei
l.3 ecclesiae fidelium praesentium scilicet et futurorum ac procerum nostrorum industria, quia canonici ex monasterio Sancti Arnulfi praecipui confessoris Christi suas litteras ad nostram direxerunt, clementiam deprecantes celsitudinem culminis nostri
l.4 ut in honore beati Arnulfi quasdam res juris ac proprietatis nostrae, hoc est in pago et comitatu Mettinse seu Scarponinse, in villa quae dicitur Arx, mansos regales X, eis ad communem substantiam victus illorum concederemus. Nos autem pro amore
l.5 Dei et reverentia sancti Arnulfi, petitionibus eorum aurem benigne accommodantes et deprecationibus Raginardi missi illorum satisfacientes decrevimus ita fieri, easdemque res in supradicta villa Arx consistentes, pro remedio animae christianissimi avi
l.6 ac genitoris nostri nostraque aeterna remuneratione cum omni integritate quicquid ibidem habuimus, ad praedictum monasterium Sancti Arnulfi in usus canonicorum illic Deo famulantium ad proprium donamus et per hoc muniminis nostri prȩceptum
l.7 confirmamus, in mansis videlicet, aedificiis, mancipiis utriusque sexus, curtilibus, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et regressibus, quaesitis et inquirendis, mobilibus
l.8 et immobilibus, et cum universis ad eosdem mansos jure legitimeque pertinentibus, ita videlicet ut fratres praedicti monasterii nunc et deinceps omni tempore ex eisdem rebus liberrima fruantur potestate, prout eis more ecclesiastico placuerit ad sui peculiaris
l.9 utilitatem universa disponere vel ordinare absque ullius potestativi ordinis inquietudine. Et ut haec largitionis nostrae auctoritas firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur ac diligentius observetur, manu nostra eam firmavimus
l.10 anuloque nostro sigillari jussimus.
l.11 SIGNUM DOMNI ARNOLFI [monogramme] INVICTISSIMI REGIS.
l.12 ENGILPERO NOTARIUS AD VICEM ASPERTI ARCHICANCELLARII RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.13 Data VII kalendas maii, anno Domini DCCCXCII, indictione VIIII, anno V regni Arnolfi piissimi regis. Actum Reganespurc. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 128, n° 36.

KEHR (P.), Die Urkunden Arnolfs, Berlin, 1955 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 3), p. 144-145, n° 99.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°299 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°299»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte299/. Date de mise à jour : 29/03/12.