Paris, AN, K 10 n° 2
Numéro2986
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date07/10/833(fiabilité :édition)
LieuSoissons(lat :Suescionis civitate)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche201 mm
Largeur en bas424 mm
AuteurEmpereur Lothaire Ier
BénéficiaireHilduin, abbé de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2-tamus. Igitur notum sit omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque presentium scilicet et futurorum industria, quia Hilduinus venerabilis abba nostrae suggessit mansuetudini, ut ob Dei reverentiam erga ecclesiam Sancti Dionysii tale con-
l.3-cederemus beneficium, quatenus nostra autoritate in sua pertinentia in Valle Tillina, in loco Haenohim, super lacum Cumensem, suis ministris nostra auctoritate quoddam liceret construere mercatum, precibus, quibus valuit obsecrans, ut prefate
l.4 ecclesiae quosdam liberos homines numero duodecim sibi utiles in eadem valle commanentes a publico inmunes esse concederemus obsequio. Cujus precibus ob Dei reverentiam in his nostrae obaudire placuit celsitudini. Ideoque has litteras circa
l.5 eundem sanctum locum fieri jussimus, per quas decernimus, ut nulla quaelibet parti prefatae ecclesiae in prefato mercato quamlibet redibitionem exquirendo aut eisdem homines molestendo ullam [inferre presumat] molestiam,
l.6 quin potius, quicquid inde nostrae parti contrahi poterat, Deo ibidem famulantes fruentes pro nobis et stabilitate nostra Domini valeant adtentius misericordiam exorare. Et ut haec [nostra auctoritas] pleniorem in Dei nomine
l.7 obtineat vigorem, de anulo nostro subter jussimus sigillari.
l.8 [chrisme] Liuthadus notarius recognovi et [ruche] [sceau].
l.9 Data nonas [...b...], anno Christo propitio imperii domni Hlo[tharii piissimi a]ugusti in Francia primo, in Italia XIII, indictione XI. Actum Suescionis civitate. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 370, n° 7.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 94-95, n° 139.
LEVILLAIN (L.), Les diplômes originaux et le faux diplôme de Lothaire Ier pour l'abbaye de Saint-Denis, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 95 (1934), p. 225-258, p. 249-250, n° 1.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 78-80, n° 13.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2986 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2986»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2986/. Date de mise à jour : 29/03/12.