Paris, AN, K 9 n° 3/1

<< < / > >>

Numéro2979

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date26/02/828(fiabilité :édition)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquis[grani palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche417   mm

Hauteur à droite422   mm

Largeur en haut573   mm

Largeur en bas608   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis Le Pieux et Lothaire, empereurs, confirment un échange de terres situées dans le Parisis et le Beauvaisis, conclu entre Hilduin abbé de Saint-Denis et un personnage nommé Lantfredus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS ET HLOTHARIUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATORES AUGUSTI. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS
l.2 inter se commutaverint nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hilduinus, abba ex monasterio Sancti Dionisii,
l.3 sacrique palatii nostri archicapellanus, ad nostram accedens clementiam, innotuit celsitudini nostrae qualiter cum quodam homine, nomine Lantfredo, pro ambarum partium oportunitate, aliquas res inter se commutassent. Dedit igitur praefatus Hilduinus abba per nostram sibi datam licentiam memorato Lantfredo
l.4 de rebus sancti Dionisii in duobus locis, de terra arabili bunuaria undecim et de silva bunuaria tres in pago Parisiago, in territorio videlicet Bedolinse. Et econtra in conpensatione hujus rei dedit idem Lantfredus memorato Hilduino abbati ad partem jamdicti monasterii sui Sancti Dionisii, in pago
l.5 Beloacense, in loco qui dicitur Hutdonecurte, inter sellam et terram arabilem bunuaria novem et in ipso loco, inter sellam et terram arabilem [bunuaria duo et] dimidium, seu et in tertio loco, in Landulficurte, de terra arabili bunuaria duo et dimidium.
l.6 Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professi sunt. Sed pro integra firmitate petierunt celsitudinem nostram ut easdem commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus.
l.7 Quorum petitionibus denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut inspectas easdem commutationes quicquid pars juste et rationabiliter
l.8 alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus per[fruatur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut per futura tempora pleniorem obtineat in Dei nomine vigorem,]
l.9 de anulo nostro subter eam jussimus sigillari.
l.10 [chrisme] ADALULFUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche] [Dodo et Ebroinus impetraverunt] [sceau].
l.11 [chrisme] Data V kalendas martias, anno Christo propitio XV imperii domni Hludovuici et Hlotharii VI, piissimis augustis, indictione VI. Actum Aquis[grani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 83-84, n° 120.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 15 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2979 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2979»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2979/. Date de mise à jour : 29/03/12.