Paris, AN, K 9 n° 4

<< < / > >>

Numéro2978

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date10/11/827(fiabilité :texte)

LieuQuierzy(lat :Carisiago palatio regio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche582   mm

Hauteur à droite575   mm

Largeur en haut507   mm

Largeur en bas547   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux et Lothaire Ier

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux et Lothaire, empereurs, confirment un échange de terres situées en Anjou et dans le Parisis, conclu entre Hilduin, abbé de Saint-Denis, et un personnage nommé Fulcricus.

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS ET HLOTHARIUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATORES AUGUSTI. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS
l.2 inter se commutaverint nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Hilduinus, monasterii Sancti Dyonisii abba sacrique palatii nostri
l.3 archicapellanus, necnon et quidam homo, nomine Fulcricus, ad nostram accedentes clementiam, innotuerunt celsitudini nostrae quod pro ambarum partium partium oportunitate aliquas res inter se commutassent. Dedit igitur praedictus vir venerabilis Hilduinus ex rebus sancti Dyonisii unacum consensu fratrum suorum
l.4 ad partem Fulcrici ad proprium ad habendum in pago Andecavo et in termino qui vocatur Vitlena, de terra absa bonuaria quindecim et arpennos duos et dimidium, et in altero loco, in villa quae dicitur Iniaca, arpennum unum et dimidium, cui subjungitur ex uno latere, terra sancti Mauricii, ex altero latere, sancti Johannis,
l.5 de uno fronte, terra sancti Maisentioli, de alio fronte, terra sancti Dyonisii et sancti Martini. Econtra autem dedit Fulcricus partibus sancti Dyonisii seu jamdicti abbatis in pago Parisiago, in villa quae dicitur Vals, de rebus propriis mansum unum cum superposito vel caeteris adjecentiis habentem inter sellam et pratum ac terram
l.6 arabilem bonuaria decem et septem, cui subjungitur ex omni parte in circuitu terra sancti Dyonisii. Unde duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae ut easdem commutationes denuo
l.7 per nostrae mansuetudinis praeceptum, plenius con[firmare deberemus. Quorum petitionibus] denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos eis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut inspectas easdem commutationes sicut
l.8 per eas plenius declaratur quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat et quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine
l.9 per futura tempora obtineat vigorem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillari [notes_tironiennes].
l.10 [chrisme] MEGINARIUS NOTARIUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche] [sceau].
l.11 Data IIII idus novembris, anno Christo propitio imperii domni Hludovuici serenissimi augusti XIIIIto, domni vero Hlotharii VIto, indictione VIta. Actum Carisiago palatio regio. In Dei nomine, feliciter.

Notes

ligne 3 : "partium" est répété deux fois.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 554, n° 145.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 82-83, n° 119.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 14 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2978 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2978»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2978/. Date de mise à jour : 29/03/12.