Paris, AN, K 6 n° 6

<< < / > >>

Numéro2945

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date26/06/775(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :Carisiago palatio publico)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Hauteur à droite415   mm

Largeur en haut700   mm

Largeur en bas720   mm

AuteurCharlemagne, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charlemagne, roi des Francs, confirme à l'abbaye de Saint-Denis la possession des biens restitués autrefois par son père Pépin.

Texte

l.1 [chrisme] CAROLUS, GRATIA DEI REX FRANCORUM ET LANGOBARDORUM, OMNIBUS EPISCOPIS, ABBATIBUS, DUCIBUS, COMITIBUS, DOMESTICIS, GRAFIONIBUS, VICARIIS, CENTENARIIS VEL OMNES MISSOS NOSTROS
l.2 discurrentes seu quicumque judiciaria potestate preditis. Summa cura et maxima sollicitudo debet esse regum, ut ea, que a serdotibus pro oportunitate ecclesiarum Dei fuerint postulata, solerter perspicere et congrua vel oportuna eis benefitia non denegare, sed ea que pro Dei sunt intuitu, ad effectum in Dei nomine mancipare. Igitur cognoscat magnitudo seu uti-
l.3-litas vestra, quia venerabilis vir Fulradus, abba ex monasterio peculiaris patronis nostri Sancti Diunisii martyris, ubi ipse preciosus domnus corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit et praeceptionem domni et genitoris nostri Pippini, quondam regis, nobis ostendedit relegendam, ubi contenebatur insertum de rebus sancti Diunisii, quae
l.4 a longo tempore tam ex munificentia regum quam et a christianis vel Deo timentibus et bonis hominibus conlatas vel donatas fuerunt, a pravis seu malis hominibus per iniqua cupiditate seu malo ingenio vel tepeditate abbatorum seu neclecto judicium de ipsa casa abstractas vel dismanatas fuerunt. Unde et ipsi monachi vel ipsi agentes unacum praeceptiones regum vel reliqua
l.5 strumenta cartarum de ipsas res in palatio ante genitore nostro seu ejus ducibus per plures vicibus advenerunt in rationes unacum plures hominibus, qui ipsas [res] malo ordine tenebant, et genitor noster pro reverentia ipsius sancti Diunisii martyris vel pro amore Dei eorum cartas diligenter relegere rogavit et missos suos Vuichingo et Ludione
l.6 ad eorum petitione per diversos pagos unacum ipsa strumenta ad hoc inquirendum vel investigandum direxit, ut, ubicumque eorum justitia invenissent vel ipsi monachi et ipsi agentes legitima strumenta presentabant vel casa Sancti Diunisii exinde vestita fuerat seu a bonis Deo timentibus hominibus ibidem datas
l.7 vel conlatas fuerunt et ipsa casa legitime et rationabiliter per lege exinde vestita fuerat et postea per iniquo ingenio de ipsa cas[a a]b[str]actas fuerant, [eis r]eddere deberent, quod [ita] et fecerunt. Id sunt per diversis pagis loca denominata: in pago Fanmartense, cella qui dicitur Cruce,
l.8 qui aspicit ad fisco Solemnio, quem domnus Hildbertus, quondam rex, ad casa Sancti Diunisii per sua praeceptione concessit, et Avisinas, quem vassus genitoris nostri tenuit; similiter in pago Bragbanto, in loca nuncupantes Scancia et Cambrione; similiter in pago Brieegio, loca nuncupante Linariolas, et in Melciano, loca cognominantes Nartiliago
l.9 et Coconiago, vel in Belvacinse, loca nominata Pititovillare, Masciago, Saciago, Ansinovillare, Theudegariovillare, Ambricocurte, Ebroaldocurte, Gellis; similiter in pago Camliacinse, loco qui dicitur Boderoullo et Nialla; similiter in pago Vilgasino, Bacivo superiore et subteriore et Madriu, quem Gabbi Fris[io]
l.10 per beneficium habuit; similiter in pago Madriacinse, Vinias, Camapio et Niventis, Villanova, Rosbacio, Sigrancio, Beranecurte; similiter in pago Tellau, loca cognominantes Pictus, Macerias, Verno, Fiscera, Potio, Bodalca, Brittenevalle, Artiliaco, Agusta, Rauseto, Crisonarias,
l.11 Vuariaco; similiter in pago Vimnau, loca cognominantes Marca, Nialcha Nialchis et A[vis]inas, Rodeno, Rodalca, Sodicola, Vidriaco, Chorona, Arcas; similiter in pago Parisiago, Tabernaco; similiter in pago Ambianinse, loca qui dicuntur Pisciago et Adsulto
l.12 seu diversa loca per diversos pagos tam majora quam et minora, quod per singola nominare non fuit necessarium. Unde ipsa casa ad presens vestita esse videtur, ita ut, sicut ab ipsis inventumque vel investigatum fuit et ipsas res ipsi monachi vel ipsi agentes partibus sancti Diunisii
l.13 receperunt, deinceps in postmodum ab hodiernum die ipsa casa Dei vel ipsi monachi seu agentes eorum evis et futuris temporibus habeant evindicatas atque elidicatas. Unde et ipse jamdictus Fulradus abba seu et ipsi monachi de ipso sancto caenubio, qui in ipsa casa Dei conversare vel vitam degere videntur,
l.14 nobis petierunt, ut denuo circa ipsis pro futuris temporibus praeceptione nostra manu nostra firmata exinde eis adfirmare deberemus. Quod ita et fecimus, ut, sicut constat, quod ipsas res per legem et justitiam in palatio ante genitore nostro evindicaverunt vel receperunt, ut tam ipse abba quam et sui
l.15 sucessores omni tempore pro conpendio, sicut superius insertum est, ad ipsa sancta casa ad luminaria procuranda seu vestimenta monachorum vel reliqua conpendia seu susceptionem pauperum et peregrinorum habeant evindicatas atque elidicatas, ut eis semper melius delectet pro nobis vel filios nostros
l.16 seu pro stabilitate regni Francorum die noctuique incessabiliter orare vel Domini misericordia depraecare et, sicut nobis promiserunt, per singulos dies nomen nostrum tam in missas quam et in peculiares eorum orationibus ad sepulcrum ipsius sancti Diunisii debeant recitare. Si adhuc inantea
l.17 eorum justitia invenire potuerimus, eis libenti animo reddere volemus. Et ut haec auctoritas vel praeceptio nostra, quod nobis postulaverunt, circa ipsa casa Dei proficiat et evis et futuris temporibus inconvulsa vel firma debeat permanere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signavimus.
l.18 SIGNUM [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] Vuigbaldus ad vicem Hitherii recognovi et subscripsi [ruche] [Vuihbaldus ad vicem Hitherii recognovi et subscripsi] [sceau].
l.19 Data sexto kalendas julias, anno septimo et secundo regni nostri. Actum Carisiago palatio publico. In Dei nomine, feliciter.

Bibliographie

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 144-145, n° 101.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 22 (fac-similé).

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 106-113, n° 618 (fac-similé p. 108-113).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2945 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2945»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2945/. Date de mise à jour : 29/03/12.