Paris, AN, K 6 n° 5/1

<< < / > >>

Numéro2943

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date14/03/775(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :Carisiaco palatio publico)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Hauteur à droite380   mm

Largeur en bas650   mm

AuteurCharlemagne, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charlemagne, roi des Francs, confirme l'immunité de l'abbaye de Saint-Denis.

Texte

l.1 [chrisme] CAROLUS, GRATIA DEI REX FRANCORUM ET LANGOBARDORUM. INCIPIENTIA REGNI NOSTRI AFFECTU DE NOSTRA ERECTIONE INTEGRE AUXILIANTE DOMINO
l.2 vigilavi et pro ipsa opera auctum cum consilium pontificum vel seniorum optimatum nostrorum emunitate pro nostrum confirmandum regnum et mercede vel adepiscendam vitam aeternam renovare deberemus, quod ita et fecimus. Ergo oportet clementiae principale inter ceteras petitiones illud, quae pro salute
l.3 adscribitur et pro divini nominis postulatur, placabile auditum suscipere et procul dubium ad effectum perducere, quatenus de caducis rebus praesentis saeculi aeterna conquiritur juxta praeceptum Domini dicentis: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis. Ergo de mamone iniquitatis juxta ipsius dictum nos oportet mercare aeterna celestia et, dum sacerdotum congruam inpertimus
l.4 benefitia, retributorem Dominum ex hoc habere mereamur in aeterna tabernacula. Igitur venerabilis vir Fulradus, abba de basilica peculiaris patronis nostri Domni Diunisii martyris, ubi ipse praeciosus domnus in corpore requiescit, clementia regni nostri supplicavit, eo quod ab antecessoribus regibus a longo tempore omnes emunitas de villas praefate sanctae basilicae fuit concessum; unde et
l.5 ipsas praeceptiones se per manibus habere adfirmat et hoc usque nunc inviolabiliter adserit esse conservatum. Unde petiit, ut hoc per nostra auctoritatem denuo pro re firmitate circa ipso sancto loco vel homines, qui se cum substantia eorum ad ipsa basilica tradunt vel condonant, juxta quod anteriores reges per eorum auctoritates ad ipsa basilica hoc praestiterunt et confirmarunt, hoc iteratis
l.6 circa ipso abbate concedere et confirmare deberemus. Ideoque cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos pro reverentia ipsius sancti loci vel pro quietem ibidem Deum famulancium prumptissimam voluntatem denuo concessisse et in omnibus confirmasse vestra cognoscat solercia. Quapropter per hunc praeceptum, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum,
l.7 jubemus, ut neque vos neque seu successores vestri nec quislibet de judiciaria potestate accinctus in curtis praefatae sanctae basilice Domni Diunisii ubi et ubi in quascumque pagos infra regna, quem adquaesivimus, Deo propitio, Italiae qui dicitur Longobardia vel Valle Tellina, quae moderno tempore ad ipsa casa Dei delegavimus, quod pars ipsius monasterii possidere
l.8 vel dominare videtur vel quod a Deo timentibus hominibus per legitima strumenta ibidem fuerit concessum aut inantea ibidem fuit additum atque delegatum, nec ad causas audiendum nec ad fidejussores tollendum nec ad freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum nec nullas redibutiones requirendum ingredere nec exigere quoque tempore
l.9 penitus non praesumatur, nisi quicquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et ex omnibus pro mercedis nostrae conpendium cum omnes fredus ad integrum sibimet concessus, ut dictum est, inspectas ipsas praeceptiones anteriorum regum vel juxta quod praesens nostra continetur auctoritas, quicquid ipse sanctus locus ad die praesente, ut diximus, habere
l.10 videtur quam quod in postmodum a Deo timentibus hominibus vel a nobis ibidem fuerit additum vel conlatum seu quibuscumque justae et rationabiliter cum omni substantiae sua ad ipso monasterio se tradiderit et res suas per legitimam strumenta delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate
l.11 a die praesente valeat resedere quietus atque securus; et, ut dictum est, quicquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerit, in luminaribus vel stipendiis seu in alimoniis pauperum ipsius monastherii perenniter pro nostris oraculis ad integrum in omnia et ex omnibus sit concessum atque indultum, ut ejus melius
l.12 delectet pro stabilitate regni nostri vel pro quitem quibuslibet cunctis leudis nostros Domini misericordia adtencius depraecare. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipso sancto loco perenniter firma et inviolata
l.13 permaneat vel per tempora inlaesa custodiatur atque conservetur et ab omnibus judicis melius credatur, propria manu annotatione studuimus adumbrare.
l.14 SIGNUM [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] VUIGBALDUS AD VICEM HITHERII RECOGNOVI ET SUBSCRIPSI [ruche] [ordinante domno Vuihbaldus ad vicem Hitherii] [sceau].
l.15 Data pridie idus martias, anno septimo et primo regni nostri. Actum Carisiaco palatio publico. In Dei nomine, feliciter.

Bibliographie

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 135-136, n° 94 a.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 19 (fac-similé).

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 94-98, n° 616 (fac-similé p. 96-98).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2943 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2943»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2943/. Date de mise à jour : 29/03/12.