Paris, AN, K 5 n° 7
Numéro2929
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date25/11/766(fiabilité :édition)
LieuAnsauvillers(lat :Ansoaldovillare publice)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche545 mm
Largeur en bas245 mm
AuteurAdalhardus
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 de basilica peculiaris patronis nostri Domni Dyunisii, ubi ipse praeciosus dom-
l.3-nus in corpore requiescit. Idcirco ego, in Dei nomen, Adalhardus, recogitans se pro
l.4 animae suae salutis remedium vel aeterna retributione, ut Dominus eum in aliquantulum
l.5 de culpas suas eminuare dignetur, dono res meas in integrum, donatumque in perpetuum
l.6 esse volo quicquid in pago Belluacinse, seu et in Ambianinse, sibi et in Vindiolinse,
l.7 praeter tres mansus, uno in loco quae dicitur Sarodo, alio quae dicitur in Liniaga-
l.8-villa, et in tercio loco quae vocatur Habriciago, quarta parte de mulino et manso uno,
l.9 quicquid in ipsus pagus mea fuit potestas vel dominatio, tam de paternum quam et
l.10 de maternum, tam de alode quam de comparato vel de qualibet adtracto, mea vide-
l.11-tur esse potestas vel dominacio. Id sunt loca denominata Tertiniago, Muntiniago, eccle-
l.12-siis Galneas, hoc est unacum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis,
l.13 pratis, pascuis, aquis aquarumvae decursibus, mobile et inmobilibus, et quod ad mihi
l.14 legibus pervenire debuerat, totum et ad integrum, rem exquaesita, sicut superius diximus,
l.15 quicquid, in istus tres pagus, super illus mansus tres mea videtur esse possessio vel dominatio,
l.16 a vobis [et] ipso sancto loco ad die praesente [..] dedimus atque delegavim[us], ut ibidem aevis
l.17 futuris temporibus proficiat in augmentis, vel quod exinde pars praefati monasterii
l.18 vestri facere elegerint, in profecto sancti Dyunisii liberam hac firmissimam, Christo propitio, in omnibus
l.19 perfruantur [ar]bitrium. Si quis vero, quod fieri non credo, si ullus de heredibus aut proheredibus meis,
l.20 vel quislibet seu extranea persona, qui contra hanc donatione ista venire conaverit aut eam
l.21 infrangere voluerit, in primitus iram Dei caelestis, rex regum et dominus dominancium, incursurus sit,
l.22 et ab omnia loca sanctorum reus et excommunus appareat, et insuper, unacum socio fisco distringente,
l.23 hoc est auri libra una, argento pondo V, quinque, coactus exsolvat, et quod repetit, nihil
l.24 valeat evindicare, se praesens donatio haec omni tempore firma et stabilis permaneat cum sti-
l.25-pulatione subnexa. Actum Ansoaldovillare publice. Datum quod fecit mensis november,
l.26 dies XXV, in anno XV regnante domini nostri Pippini gloriosissimi regis.
l.27 Signum [croix] Adalhardo qui hanc donatione ista fieri rogavit.
l.28 Signum [croix] Chlodulfo, germano suo, consenciente. Signum [croix] Gaereberto.
l.29 Signum [croix] Segradane, germana sua, adsenciente. Signum [croix] Hildegaudo.
l.30 Signum [croix] Gamanulfo. Signum [croix] Albrico. Signum [croix] Sigrigo.
l.31 Signum [croix] Samson. Signum [croix] Farane. Signum [croix] Berhero. Signum [croix] Haroino.
l.32 [chrisme] EGO ARCFREDUS, CANCELLARIUS, HANC DONATIONE
l.33 SCRIPSI ET SUBSCRIPSI [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 49, n° 59.
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 30-33, n° 601 (fac-similé p. 32-33).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2929 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2929»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2929/. Date de mise à jour : 29/03/12.