Paris, AN, K 5 n° 4/2

<< < / > >>

Numéro2927

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date26/02/757(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurPape Etienne II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Étienne II, pape, accorde différents privilèges à l'abbaye de Saint-Denis et fixe à six le nombre de diacres qui peuvent assister l'abbé dans la célébration des offices.

Texte

l.1 Stephanus, episcopus, servus servorum Dei, Fulrado, religioso presbytero et abbati venerabilis monasterii Sancti Christi martyris Dionysii et per eum in eodem venerabili
l.2 monasterio, in perpetuum. Cura nobis atque sollicitudo est nostra illis conferre sacerdotalem honorem qui per omnia religiose casteque vivere ac Domino placere norunt, quatinus
l.3 et hii, quibus dignitas confertur, in diem illum terribilem, cum ante divinum astiterint judicem, inreprehensibiles comprobentur, et nos, si digni extiterint de sibi collata sacri honoris
l.4 beneficio, noxam peccatorum minime incurramus. Itaque nimio ducti amore praedicti honorabilis monasterii protectoris nostri atque fautoris beati Christi, martyris Dionysii,
l.5 intus provincia Franciae constituti, congruum prospeximus apostolica nostra auctoritate ad honorem sacri altaris praedicti scilicet monasterii concedere diaconos, qui, solempnis diebus, septeni
l.6 aut quini seu etiam terni, videlicet prout se festivitatis habebitur dies, stola dalmatice decoris induantur, ut sic sacrum peragant omni tempore ministerium, quatinus nostris temporibus decoratum ordinem diaco-
l.7-natus in praefato venerabili monasterio, et nobis merces accrescat, et pro tali beneficio immo et pro aliis beneficiis eidem ȩcclesiae a nobis propensius collatis in posteris temporibus, nostri nominis inde-
l.8-sinenter memoriam ad sacras missas facere non obliviscantur, atque etiam, pro mutua vicissitudine, missis sanctȩ nostrae ecclesiȩ euntibus et redeuntibus, in quantum possibilitas exigit,
l.9 humanitatis susceptionem in jamfato venerabili monasterio facere non desistant, ut ex hoc et religiosi monachi illic degentes laudem sibi bonam apud hanc sanctam sedem apostolicam
l.10 adquirant, et coram omnipotente domino Deo et salvatore nostro Jhesu Christo et ipso domino et fautore nostro et beato principe apostolorum Petro, aeterna possideant bona. BENEVALETE. Benevalete.
l.11 Datum IIIIto kalendas martias, imperante domno piissimo augusto Constantino a Deo coronato magno imperatore, anno XVIII imperii ejus, sed et Leone majore imperatore, ejus filio, anno III
l.12 indictione decima.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 2332.

DOUBLET (Dom J.), Histoire de l'abbaye de Sainct-Denys en France, Paris, 1625, t. 2, p. 449-450.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 48, n° 57.

GROSSE (Rolf), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, Bd 9 : Diözese Paris II, Abtei Saint-Denis, Vandenhoeck ȩ Ruprecht, 1998, p. 75-77, n° 5 b.

ATSMA (Hartmut), VEZIN (Jean), Les faux sur papyrus de l'abbaye de Saint-Denis, in KERHERVE (Jean), RIGAUDIERE (Albert) (éd.), Finances, pouvoirs et mémoire. Mélanges offerts à Jean Favier, Paris, 1999, p. 674-699.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2927 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2927»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2927/. Date de mise à jour : 29/03/12.