Paris, AN, K 15 n° 3/2v°
Numéro2926
Fiabilité de l'actedouteux
Genrebulle
Date26/02/757(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportpapyrus
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
AuteurPape Etienne II
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 Deo amabili presbytero et abbati venerabilium diversorum mona-
l.3-steriorum Deo ausspice fundatori, et per seriem omnibus successo-
l.4-ribus ejus vicissim abbatibus in perpetuum.
l.5 Quoniam semper sunt concedenda quae rationibus optantur congruis, oportet
l.6 ut devotio conditoris sancti oraculi in praestandis privilegiis a nobis
l.7 augeatur. Igitur quia postulasti a nobis, dilectissime
l.8 noster fili, quatinus, in regno Franciae ubi et ubi tibi placitum
l.9 fuerit, in ruris atque moeniis diversorum locorum, sive in his
l.10 quae tuae proprietatis sunt, in his etiam quae per emptionis pa-
l.11-ginam tibi advenerunt, sive in rebus parentum tuorum, vel
l.12 undecunque tibi advenerint, monasteria construendi li-
l.13-centiam tribueremus, ipsaque monasteria sicut a te sine refra-
l.14-gatione de aliquo judice vel reclamatore constructa sunt
l.15 ita libera sub jure sanctae romanȩ ecclesiae, cui Deo aucto-
l.16-re deservimus, a nobis firmata privilegiorum in futuro
l.17 permaneant. His igitur quam piis desideriis faven-
l.18-tes, ac nostra benedictione id quod petis effectui man-
l.19-cipantes, per hanc apostolicam auctoritatem tibi, coeteris-
l.20-que successoribus tuis abbatibus coenobii Sanctorum martyrum Dionysii, Rus-
l.21-tici, et Eleutherii, licentiam et potestatem concedimus aedi-
l.22-ficandi monasteria ubicumque in Franciae regno volueritis,
l.23 sive in locis proprietatis vestrae, sive in his quae per comparationis se-
l.24-riem, vel concessionem regum, vel parentum vestrorum dono, vel un-
l.25-decunque, vel ubicunque vobis quolibet justo modo obvenerint.
l.26 Et quoniam ad preces Chludovii, filii Dagoberti regis, domnus
l.27 Landericus Parisiacae urbis episcopus a sua et omnium
l.28 successorum suorum potestate deinceps, cum consilio suorum cano-
l.29-nicorum et fratrum suorum coepiscoporum regionis illius, coenobium vestrum, et omne
l.30 ad eum servientes clericos quorumcumque ordinum in procinctu
l.31 vestri monasterii absolvit, nos etiam idem, et habere vobis episcopum, per
l.32 singulare privilegium, concedimus qui de vobis ab abbate vel a fratribus
l.33 in monasterio vestro electus, et a fratribus nostris episcopis de illa regione con-
l.34-secratus, illa vestra monasteria a vobis aedificata provideat, et
l.35 vice nostri nominis ubi et ubi fuerint regat, et praedicationi tam in ip-
l.36-so vestro monasterio quam in sibi subjacentibus deserviat.
l.37 Ut autem alicujus ecclesiae episcopus vel sacerdos illa monaste-
l.38-ria a vobis aedificata aliquo cupiditatis vinculo deceptus invadat, et illi episcopo
l.39 quem tu vel successores tui elegerint et ordinare fecerint,
l.40 per invidiam aut per quamlibet occasionem aliquam contradictionem
l.41 inferat omnino prohibemus; sed sint reliqua vestra monasteria sub
l.42 apostolica ditione, sicut et ipse sanctus locus constitutus est, ad quem
l.43 ipsa omnia praedicta monasteria pertinere videntur. Hoc
l.44 autem Christi Dei et domini nostri et beati Petri apostolorum principis, et
l.45 nostra qua praevalemus auctoritate, promulgantes san-
l.46-cimus, ut ista quae dictavimus ita roborata perma-
l.47-neant, et nemo episcoporum de quacunque ecclesia presbyterum
l.48 vel diaconem ordinare, vel aliquod ecclesiasticum ministeri-
l.49-um celebrare, vel concilium convocare, in prȩdictis monas-
l.50-teriis audeat, nisi ille quem abbas illo in tempore existens,
l.51 ad haec officia peragenda invitaverit. Tuas autem,
l.52 et tuorum monasteriorum causas, tu atque tui successores per
l.53 tempora quae ventura sunt, ad nostram et apostolicam audientiam
l.54 reportare et reclamare per nostram praeceptionem licentiam
l.55 habeas: et cum veneris ad nos, vel legatos tuos mi-
l.56-seris, nullus interea te vel illos videlicet tuos successores
l.57 condemnare valeat, vel res tuas quoquomodo invadere
l.58 prȩsumat. Si quis autem vel rex, vel episcopus, vel aliquis
l.59 de potestatibus hujus sȩculi, contra istam nostram auctorita-
l.60-tem facere voluerit, et de nostra et apostolica aucto-
l.61-ritate aliquid fraudare temptaverit habeatur si-
l.62-cut sacrilegus, nec habeat partem, neque societatem
l.63 in regno Christi et Dei, sed sit anathema marana-
l.64-tha in perpetuum: qui autem nostram hanc et apostolicam
l.65 auctoritatem conservaverint, benedictione coeles-
l.66-ti repleantur a domino Jhesu Christo in saecula saeculorum.
l.67 Benevalete.
l.68 Datum IIII kalendas martias, imper-
l.69-ante domno piissimo augusto Constanti-
l.70-no a Deo coronato magno imperatore
l.71 anno decimo octavo imperii ejus, sed et Leo-
l.72-ne majore imperatore ejus filio
l.73 anno quarto indictione decima.
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 2331.
DOUBLET (Dom J.), Histoire de l'abbaye de Sainct-Denys en France, Paris, 1625, t. 2, p. 447-449.
ATSMA (Hartmut), VEZIN (Jean), Les faux sur papyrus de l'abbaye de Saint-Denis, in KERHERVE (Jean), RIGAUDIERE (Albert) (éd.), Finances, pouvoirs et mémoire. Mélanges offerts à Jean Favier, Paris, 1999, p. 674-699.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2926 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2926»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2926/. Date de mise à jour : 29/03/12.