Paris, AN, S 1434 n° 29
Numéro2916
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date14/07/1096(fiabilité :édition)
LieuSoissons(lat :in urbe Suessonica, in basilica Sanctorum martirum Gervasii et protasii)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche528 mm
Hauteur à droite520 mm
Largeur en haut326 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurHugues, évêque de SOISSONS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS de PARIS
Regeste
Texte
l.2 aut vere satis exigua sit, necessarium valde est, hanc inter universos sustentationis vicissitudinem discurrere, qua ad bene subsistendum et Deo standum
l.3 quod ipsi ex se non habent, alterni suffragio solatii plene percipiant. Neque vero cuiquam de suis sibi virtutibus ita blandiendum est, ut vel eas
l.4 sibi ad beatitudinis meritum sufficere, vel aliene opis presidio se minime indigere credere debeat, cum ex hoc quoque electorum perfectio constet, ut cum
l.5 in monte virtutum steterint, in convalle se humilitatis aspiciant, et adhuc profectum, non tantum per se, sed et per alios querant. Omnibus igitur
l.6 Cȩlesti vocatione vocatis, sursumque ire necesse habentibus, cum sublimium virorum auxilio indigere perspicuum sit infrapositos, quales nos sumus
l.7 indigni et peccatores; videndum etiam est utrum e converso inferiores aliquid in promovendo superioribus conferant. Atqui ipsis etiam bonis
l.8 aliorum minus bonorum suffragatio expetenda videtur, qui ideo quorumlibet fidelium societa[tem et frater]nitatem asciscunt. Quam omnium commendantibus
l.9 notis, Deo, regi suo, gratiores se fore recte sentiunt. Et vere bonum est omnium in com[mune, magnorum] sive parvorum, oratio; etsi enim nostra non
l.10 impetrant merita, tamen quia omnes uno spiritu Dei vivimus. Hunc eundem in nobis et postulantem credimus et impetrantem. Adhuc autem, quotquot
l.11 fideliter aliquid petentes nomen Domini Jhesu invocamus, proximus noster est, et exaudiens, ut nomen suum invocatus agnoscat et non avertat. Ipse utique
l.12 et Spiritus ejus, totius ecclesiȩ pax et unitas, hoc inspirare et perficere dignatus est, ut sancta Suessionis mater ecclesia et Sancti Martini Pari-
l.13-siensis, qui cognominatur In Campis, Deo familiaris congregatio, amplius in Christo sancto foedere conexȩ, orationum et beneficiorum gratia
l.14 mutuo perfruantur. Videns igitur ego Hugo, Dei gratia Suessorum episcopus, hanc utriusque ecclesiȩ conexionem viam ad cȩlum esse, decrevi, totius capituli nostri de-
l.15-poscente affectu, illi beatȩ congregationi ecclesiam nostram benignam esse, hac quoque ratione, et commodam. Concessimus enim prefato Beati Martini monasterio, in personatum et quiete ha-
l.16-benda, altaria, unum Sanctȩ Gemmȩ, sine illa etiam exactione que vulgariter dicitur sonniata, alterum cum sonniata in villa quȩ Noa vocatur, salvo episcopi debito jure. Nimirum
l.17 illis Dei electis et jam, Dei gratia, fratribus nostris hoc annui dignum fuit, qui suam nostramque congregationem unam domum fieri, et sic amodo appellari volentes, ita suȩ sanctitatis obsequium nostrȩ dilectioni et saluti se impendere
l.18 fideliter promiserunt, ut et nostros vivos ubique in suis locis, tanquam suos suscipiant, et pro mortuis, curam parem suorum agant. Denique pro omnibus canonicis nostris, vivis sive defunctis, in ȩternum specialiter orent. Sed
l.19 et ipsi quo sublimiores sunt, eo humilius nostrȩ fraternitatis participationem poposcerunt; quod nos quoque eis contulimus, ejus rei utilitatem non de nostris meritis sed de eorum fide et Dei misericordia presumentes. Hujus itaque sanctȩ societatis
l.20 memoriale cum altarium prefatorum concessione cum sigillo nostro designari censuimus, ut et quanta sit utriusque ecclesiȩ invicem devotio, queve nostra concessio omnibus innotescat. [croix] Signum Hugonis episcopi.
l.21 S[croix] Petri, et Fulchonis, archidiaconorum. S. Lisiardi prepositi. S. Hugonis decani. S. Ingelranni, et Ebali, archidiaconorum. S. Warneri, Odonis,
l.22 Hugonis, item Hugonis, Gualteri, Rogeri, Petri, Gualteri, sacerdotum. S. Rotberti precentoris, Erchenaldi, Petri, Rainardi, Manasse, Fulconis,
l.22 Odonis, Girardi, Bernardi, Rotberti, item Rotberti, diaconorum. S. Teotbaldi, Ivonis, Anselli, Gualteri, Bartholomei, Giraldi, Odonis, item Odonis, Adam, Johannis,
l.24 Rainoldi, Guarneri, Gualteri, subdiaconorum. S. Petri, Ivonis, Ansoldi, Hugonis, Arnulfi, Willelmi, Walteri, Ingelranni, Ansculfi, acolitorum.
l.25 Actum in urbe Suessonica, in basilica Sanctorum martirum Gervasii et Protasii, datum anno dominicȩ incarnationis MoXCoVIo, indictione III.
l.26 Ego Hugo sanctȩ Suessionensis ecclesiȩ cancellarius, relegi et subscripsi.
Bibliographie
DEPOIN (Joseph), Recueil des chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs, Ligugé-Paris, 1912 (Archives de la France monastique, 13), t. 1, p. 118-120, n° 74.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2916 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2916»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2916/. Date de mise à jour : 29/03/12.