Paris, AN, L 224 n° 2

<< < / > >>

Numéro2880

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date27/11/1119(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :apud Sanctum Dionisium)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche737   mm

Hauteur à droite770   mm

Largeur en haut374   mm

Largeur en bas495   mm

AuteurPape Calixte II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS  de  PARIS

Texte

l.1 CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO IN CHRISTO FILIO MATHEO, PRIORI MONASTERII SANCTI MARTINI, QUOD DE CAMPIS DICITUR, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.
l.2 Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Proinde nos, dilecte in Christo fili MATHEȨ prior, tuis petitionibus annuentes, Beati MARTINI monasterium,
l.3 cui auctore Deo ex venerabilis fratris nostri Pontii Cluniacensis abbatis institutione presides, presentis decreti auctoritate munimus, statuentes, ut, quemadmodum cȩtera Cluniacensis cenobii menbra, semper sub apostolicȩ
l.4 sedis tutela permaneat. Cuncta etiam quȩ in presenti XIIIa indictione eidem loco pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus. Videlicet in pago Parisiacensi, decimam ejusdem prefati monasterii
l.5 Sancti MARTINI, et altare et decimam de Callevio; in suburbio Parisiacȩ urbis, aecclesiam Sancti JACOBI cum parochia; prope monasterium Sancti MARTINI, capellam Sancti NICHOLAI; infra urbem, in vico qui dicitur Judeorum, furnum
l.6 quendam, et ad Magnum Pontem, duo molendina; ecclesiam Sancti DIONISII de Monte Martyrum, cum capella quȩ ad Sanctum Martyrium appellatur; Nusiellum villam cum aecclesia et atrio, et omnibus appendiciis suis; Rusiacum villam,
l.7 quam dedit Anselmus dapifer; apud Taverniacum, et Turnum, et Moncellum, hospites, et vineas, et census, et silvam castanearum, ex dono Oddonis comitis de Corbolio, et aliam silvam de castaneis juxta eandem sitam;
l.8 aecclesiam de Eriniaco; apud Pontisaram castrum, de dono regio, et Radulfi Dedicati et Guarnerii Silvanectensis, hospites, censum, et terras; apud vallem Joiaci, terram, censum et hospites, et dono cujusdam monachi
l.9 Berengarii, concedente Osmundo de Calvo Monte; et villam Castaneium cum aecclesia et decima; et terram de Puteolis; et altare de Fontaneto; altare, aecclesiam, atrium, et decimam de Esquem; altare, atrium, et decimam de Cam-
l.10-piniaco; ȩcclesiam de Doomunte cum appendiciis suis; altare de Ermonovilla; aecclesiam de Duniaco, et molendina et cȩtera quȩ ibi sunt Sancti Martini; apud Pontem Ebali, curtem et terras; Cevrencum villam cum appendiciis suis,
l.11 et aecclesiam ejusdem villȩ, cum capella et decima de Livriaco; Bonzeias cum aecclesia et appendiciis suis; apud Nuseium Siccum, terram, et censum; et apud Clicei, terram et censum; et Pantinum cum aecclesia et appendiciis suis; et Roveredum cum
l.12 circumadjacentibus terris; apud Luvram in Parisiaco, aecclesiam cum atrio; apud Gornacum castrum, monasterium Sanctȩ Mariȩ cum omnibus appendiciis suis; villam Nuseium cum omnibus appendiciis suis; Mairolas cum aecclesia
l.13 et appendiciis suis, decimam de Attiliaco; villam Confluentiam cum aecclesia et appendiciis suis; apud Sanctum Marcellum, terram quam dedit Cleopas monachus; apus Victriacum villam, domum, torcular, vineas, et censum; apud Villam Judeam,
l.14 hospites, terram et censum, et molendinum de Arcoilo; apud Clamardum, aecclesiam, terram, vineas et censum; apud Sanctum Clodoaldum, terram quȩ Alnetus dicitur, cum appendiciis suis; in monte Savias et Monte Martyrum, torcularia et vineas; in Carno-
l.15-tensi pago, aecclesiam de Bonella cum atrio hospitibus et omnibus appendiciis suis; Ursonis Villam cum aecclesia et appendiciis suis; Bolovillam cum appendiciis suis, et Escun, et Placemontem, et villam Gouiolum cum aecclesia et decima; apud Mundumvillam, hospites et terras;
l.16 apud Capellam, hospites et terras; Rodenis Villam cum aecclesia et appendiciis suis; apud Carnotum, in burgo Sancti Caralni, hospites et censum; apud villam quȩ Tabulas dicitur, censum denariorum, et decimam de Berceriis; apud Crisperias, aecclesiam et decimam et hospites;
l.17 villam Boult; Sanctum Hylarium, cum aecclesia et appendiciis suis; gordum de Pitiaco; apud Medendam, de transverso per aquam, de singulis navibus tres obolos, ex dono Gervasii dapiferi et concessione Philippi regis; apud Miliacum castrum et Contiacum, decimum
l.18 diem in redditu pedagii, partem videlicet prefati Gervasii; in Aurelianensi pago, Hyemvillam cum aecclesia, et tota parochia de Puteacio, et decimum mercatum cum omnibus appendiciis suis, et altare de Novavilla; in Senonensi pago,
l.19 aecclesiam et atrium de Pringi, et Vovas; apud Conam, aecclesiam et atrium cum appendiciis suis; in Meldensi pago, Anetum villam, cum aecclesia et atrio et appendiciis suis; in Suessionensi pago, villam quȩ Sancta Gemma dicitur, cum aecclesia et appendiciis suis, et terram de Monte
l.20 Adonis; in Laudunensi pago, Disiacum villam, et alodium de Brianna cum appendiciis suis; in Noviomensi pago, aecclesiam de castro quod Capi dicitur; cum appenditiis suis; altare de Heldicurte, et altare de Revelone; in Ambianensi pago, aecclesiam
l.21 de Ligniaco cum appenditiis suis; apud Arenas castrum, aecclesiam Beatȩ Mariȩ cum appendiciis suis; apud Ruam, Vertunum et Waben, redditus salis, et aquarias piscium; in Tarvuanensi pago, altare de Fevrentiaco cum appendiciis suis; in Belvacensi pago
l.22 apud Bellum Montem, aecclesiam Sancti Leonorii cum appendiciis suis, et decimam de Mediana Curte; apud Nusiacum, terram et censum; apud Meruacum villam, altare, atrium et decimam, cum appendiciis suis, et altare sancti Audomari cum appendiciis suis; apud Belvacum,
l.23 aecclesiam Sancti Pantaleonis; apud Montiacum Sanctȩ Oportunȩ, aecclesiam ejusdem sanctȩ cum appendiciis suis; in Silvanectensi pago, monasterium Sancti NICHOLAI de Aciaco, cum appendiciis suis; apud Sorvillare, aecclesiam, atrium, decimam et hospites. In Anglia, apud
l.24 Lundoniam, terram censualem et hospites, ex dono Radulfi de Tuin et concessione HEINRICI regis; apud castrum Barnastabale, aecclesiam cum appendiciis suis; et cȩtera quȩ predecessorum nostrorum sanctȩ memoriȩ URBANI pape et Paschalis secundi privilegiis continentur.
l.25 Quȩcumque preterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferre contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab aliis qui per Cluniacenses abbates eidem loco prepositi fuerint, possidenda, regenda ac perpetuo
l.26 disponenda. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, idem cenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum
l.27 sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum aecclesiastica secularisve persona, hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua
l.28 emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ
l.29 ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia aeternȩ pacis inveniant. AMEN.
l.30 [rota] Ego Calixtus, catholicȩ ȩcclesiȩ episcopus [subscripsi] [benevalete].
l.31 Datum apud Sanctum Dionisium, per manum Grisogoni, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V kalendas decembris, indictione XIIIa, incarnationis dominicȩ anno MoCoXVIIIIo,
l.32 pontificatus autem domni CALIXTI secundi pape anno PRIMO.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6789.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 163 (Paschalis II, Gelasius II, Hugo de S. Maria, Guillelmus de Campellis, Lambertus Audomarensis), Paris 1854, p. 1142.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2880 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2880»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2880/. Date de mise à jour : 29/03/12.