Paris, AN, L 224 n° 1

<< < / > >>

Numéro2879

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date11/10/1119(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :apud Sanctum Dionisium)

DiocèseBourges

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche753   mm

Hauteur à droite710   mm

Largeur en haut500   mm

Largeur en bas460   mm

AuteurPape Calixte II

BénéficiaireAbbaye  de  DEOLS

Texte

l.1 CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO HUGONI, DOLENSIS MONASTERII ABBATI, NOSTRIS PER DEI GRATIAM MANIBUS CONSECRATO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER
l.2 SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro aecclesiarum statu sollicitos esse, et quȩ recte statuta sunt stabilire. Quamobrem, karissime in Christo fili HUGO abbas, tuis petitionibus annuentes, Dolense mo-
l.3-nasterium cui, auctore Deo, presides, apostolicȩ sedis privilegio communimus. Per presentis etenim privilegii paginam eidem Dolensi monasterio confirmamus universa quȩ tam domni nostri sancte memorie PASCHALIS pape quam et
l.4 cȩterorum predecessorum nostrorum privilegiis concessa seu confirmata sunt: videlicet in episcopatu Bituricensi, monasterium Vodolionis cum aecclesia parochiali de Botmet, aecclesiam de Ambraus, aecclesiam de Chosdai, aecclesiam de Conde
l.5 cum aliis appendiciis suis, monasterium de Cella cum parochia sua, et cappella Sancti PETRI; cappellam Jermani cum aliis appendiciis suis; aecclesiam de Meilent cum cappella Sancti Romuli; monasterium de Uriaco cum aecclesiis et [capellis suis]
l.6 Sancti Martini de Castro, Sancti Nicholai, Sancti Christofori, Sancti Martiniani, Sancti Silvei; aecclesiam de Olcas et novam aecclesiam; ȩcclesiam de Curcȩ, Sancti Victoris cum parochia sua; ecclesiam de Sargiaco cum appendiciis suis; ȩcclesiam [de Mesple, aecclesiam]
l.7 de Orcenai, aecclesiam de Arfolio, aecclesiam de Parnai, aecclesiam de Sosbers, ecclesiam de Arcuncio, cappellam Sanctȩ Mariȩ, Sancti Hylarii, aecclesiam de Favarzinis, aecclesiam Sancti Pauli foris muros civitatis [Bituricȩ cum parochia sua]
l.8 aecclesiam de Vurle, ȩcclesiam de Prada cum cappellis de Cuslenc, Sanctȩ Mariȩ, Sancti Ursini, Sancti Christofori, cum aecclesiis de Visduno; aecclesiam Sancti Stephani, de Castro Melano, cum aecclesiis et cappellis [suis, capellam Sancte Marie, Sancti]
l.9 Silvani, Sancti Petri, Sancti Martini, aecclesiam Sancti Jenuarini, ȩcclesiam de Urciaco, ȩcclesiam de Vico cum cappella de Albeis, aecclesiam Sancti Petri de Bosco, aecclesiam Sancti Hylarii de Bornes [Bornes [cum capellis suis, Sancte Marie]
l.10 de Castro Lineriis, Sancti Martini de Burneis, cappellam de Cosnai, aecclesiam de Reziaco, Sancti Karterii, aecclesiam de Noent, aecclesiam de VIco juxta Sanctum Carterium, Sancti Aiulfi, Sancti Salvatoris [de Masnilio cum appendiciis]
l.11 suis; Sancti Stephani de Cassagnolis; aecclesiam de Maernio, cum cappellis suis et parochia; ȩcclesias de Ardenta, ecclesias de Campiliaco, Sancti Simphoriani de Creissec, aecclesiam de Novo vico [Paludoso, aecclesiam de Jaliec]
l.12 aecclesiam de Duno, aecclesiam Sanctȩ Sericulȩ, et cappellam de Cumps, ȩcclesiam de Buxolio, aecclesiam de Baldra, aecclesiam de Rovra, aecclesiam de Polignec, aecclesiam de Brittania, aecclesiam de Brium, aecclesias de Monasterio
l.13 Cauma, ȩcclesiam de Vilers, ecclesias de Diort, ȩcclesias de Nuce, ecclesiam de Floriaco, aecclesias et cappellas omnes utriusque Closis, ȩcclesiam de Marcorniaco, aecclesiam de Grunai, ecclesiam de Beselgia, aecclesias de Caallac,
l.14 cum parochiis suis; ȩcclesiam de Vigo, ecclesiam Celon, ecclesiam Luserec, ecclesiam de Mulnai, cum Ivernali; aecclesiam de Niarnia cum Sutrinio; aecclesiam de Cambono cum parochia sua; ȩcclesiam de Claudio Macho, ȩcclesiam
l.15 de Tausiliaco cum parochia sua; aecclesiam Sigiranni Camboth, aecclesiam Sancti Laurentii de Guarjalesia, ecclesiam de Cuziun, ȩcclesiam de Barrecia, ȩcclesiam de Danper, ȩcclesiam de Orcena, aecclesiam Sancti Pantaleonis,
l.16 aecclesiam de Pomerio, ȩcclesiam de Crosenc, sum cappellis suis; ȩcclesiam de Aguzun, ȩcclesiam de Cipdaalia, aecclesiam Sancti Eligii cum appendiciis suis; aecclesiam de Ainoculo, aecclesiam Sancti Austregisili de Castello novo, ȩcclesiam
l.17 Sancti Jenitoris de Oblinco, cappellam Sanctȩ Mariȩ, Sancti Petri, Sancti Sigiranni, in eodem castro; ȩcclesiam de Tremsals, aecclesiam de Artaum, ȩcclesiam de Oratorio, ȩcclesiam Sanctȩ Severȩ, cum aecclesiis et cappellis suis. Confir-
l.18-mamus etiam donum quod fecit Guillelmus Bernardo, Dolensi abbati, sicut in ejusdem cartis continetur, de monasterio Spinoculo, ita ut ex eo quotannis duodecim denarios Romanȩ Aecclesiȩ, sicut antiquitus constitutum
l.19 est, persolvatis. Virsionensis monasterii, ordinationem tibi tuisque successoribus perpetuo providendam et regendam committimus. Donum quoque et concessionem Emenonis, Exuldunensis senioris, confirmamus, quod fecit Emenoni,
l.20 et Arberto, abbatibus Dolensibus, de monasterio Beatȩ Mariȩ apud Exuldunum castro sito; ȩcclesias de Briviis, aecclesiam de Planchas, ȩcclesias de Marun, ȩcclesiam Sancti Astregisilii de Turre, cum cappella Sancti Micha-
l.21-elis, et ecclesiam Sancti Desiderii ejusdem castri; aecclesiam de Vigevilla cum parochia sua. Ex sedis vero apostolicȩ liberalitate, Andesmensem aecclesiam, quȩ juris est ipsius, tibi tuisque successoribus regendam disponendamque con-
l.22-tradimus, sicut a predecessoribus nostris sancte memorie URBANO et PASCHALI papa secundo, concessa est, ita ut ex ea quotannis duos solidos, es Dolense vero unum, Lateranensi palatio persolvatis. Monasterium
l.23 de Pradellis cum parochia sua; capellam de Botiaco, aecclesiam de Noent, aecclesiam de Magniaco cum appendiciis suis; aecclesiam de Lata petra, aecclesiam de Domo Fagina, capellam Sancti Petri [de Duno aecclesiam] de Nouelio, aecclesiam
l.24 de Musterio, ȩcclesiam de Mosterol, ȩcclesiam de Cercillac, monasterium de Pontiaco cum capella Sanctȩ Mariȩ; aecclesiam Sancti Martini, Sancti Desiderii, ecclesiam de Nozerolis, aecclesiam [de Meanis, aecclesiam de oratorio sancti]
l.25 Michaelis, ȩcclesias de Sagiaco, aecclesiam de Bonis, ȩcclesiam de Fortio cum appendiciis suis; ecclesias de Rocha Cerveria, de Graula, ȩcclesiam de Letge, aecclesiam de Mala valle, aecclesiam [de Coldra, aecclesiam de Brenniaco, aecclesiam de Li-
l.26-golio]; ȩcclesiam de Insula Buccardi, ȩcclesiam Sancti Flodovei; insulam cum aecclesia de Andria; capellam de Castro Begonis, ȩcclesiam de Boia, ȩcclesiam de Musterlensi, cum capella sua; ȩcclesiam Sancti Zenonis [Aurelianis]; aecclesiam Sancti
l.27 Vincentii. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra
l.28 conserventur, eorum pro quorum sustentatione, et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Preterea quod idem monasterium ab initio fundationis suȩ nostrorum obtinuit privilegiis predecessorum, decernimus, et apostolica auc-
l.29-toritate stabilimus, ut nullus episcoporum, nec etiam Bituricensis presul, in cujus parochia situm est, eundem locum abbatemve, seu monachos excommunicare vel ad sinodum vocare judiciaria potestate vel divinum officium ibidem interdicere presumat,
l.30 sed, si necesse eidem presuli fuerit, totum comitatum Bituricensem excommunicare, omnes monachi et familia ejusdem monasterii immunes a sua excommunicatione semper maneant, liceatque illic Deo famulantibus monachis divina officia ce-
l.31-lebrare, ita tamen ut excommunicati ad ea nullatenus admittantur, et jamdictam familiam tumulare. Si qua igitur in futurum aecclesiastica secularisve, persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit,
l.32 secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Re-
l.33-demptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud
l.34 districtum judicem premia aeternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.35 [rota] Ego Calixtus, catholicȩ Ecclesiȩ episcopus, [subscripsi] [benevalete].
l.36 Datum apud Sanctum Dionisium, per manum GRISOGONI, sanctȩ Romane ȩcclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V id. octobris, indictione XIIIa,
l.37 dominicȩ incarnationis anno MoCoXVIIIIo, pontificatus autem domni CALIXTI secundi pape anno PRIMO.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6748.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2879 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2879»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2879/. Date de mise à jour : 29/03/12.