Paris, AN, L 220 n° 5

<< < / > >>

Numéro2873

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date30/12/981(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche705   mm

Hauteur à droite713   mm

Largeur en haut572   mm

Largeur en bas588   mm

AuteurPape Benoît VII

BénéficiaireChapitre cathédral  de  PARIS

Regeste

Benoît VII confirme au chapitre cathédral de Paris, à la demande de l'évêque de Paris Elisiard, les possessions et droits cités dans des bulles et des diplômes.

Texte

l.1 [croix] BENEDICTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM Dei, sanctae Romanȩ sedis apostolicus, omnibus coepiscopis et omnibus principibus in parte Galliarum residentibus, perpetuam in Domino salutem. Convenit apostolico moderamine pia religione pollentibus benivola compassione
l.2 succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum; siquidem etenim potissimum lucri premium apud conditorem omnium reponitur Deum, quando venerabilia loca oportune ordinata, ad meli-
l.3-orem fuerint sine dubio statum perducta. Noscat igitur vestrȩ excellentiȩ laudabilis mansuetudo, quod Elysiardus, Parisiacae sedis episcopus, adiens limina beatorum apostolorum Petri et Pauli Rome instantia, ostendens
l.4 regalia precepta, quae pro remedio animarum suarum necnon et antecessorum nostrorum, privilegia, aecclesiae beatae Dei genetricis Mariae et sancti protomartyris Stephani prefati loci, firma conscriptione tradiderunt. Hac autem
l.5 ratione commotus supplici devotione deprecatus est nobis, quatinus apostolica auctoritate ei reconfirmaremus predictas conscriptiones et episcopatum prefatȩ sedis, cum omnibus pertinentiis vel adjacentiis suis, videlicet abbatiam Sancti
l.6 Eligii, abbatiam Sancti Germani Rotundi, abbatiam Sancti Marcelli, abbatiam Sancti Chlodoaldi atque Sancti Martini, abbatiam Sancti Petri quȩ dicitur Respacis, abbatiam Sancti Saturnini de Cavrora, abbatiam Sancti Petri quȩ dicitur Nigella, abbatiam Sancti Martini quȩ est in Campellis, abbatiam Sancti
l.7 Petri quȩ dicitur Caziacus super Materna, cum omnibus adjacentiis earum, et quicquid tam in presens quam in futurum prefata ecclesia possidenda est; simili modo de stipendiis fratrum ipsius loci, scilicet Spedonam potestatem cum ȩcclesia,
l.8 ac villulam nomine Macerias, cum omnibus inibi justae legaliterque aspicientibus, quam idem prelibatus presul Elysiardus, amore Dei ductus, tam a suo qua a successorum suorum dominio auferens, in fratrum sanctȩ Mariȩ prefate sedis, delegavit usus; Undresiacum
l.9 cum aecclesia et altare omnique integritate et suis adjacentiis; Aureliacum cum ȩcclesia et altare suisque appenditiis; Civiliacum, Laiacum, cum ȩcclesia et altare omnibusque inibi adjacentibus; Castenedum cum ecclesia, et altare suisque appenditiis; Baniolum cum ȩcclesia et
l.10 altare et suis adjacentiis; Sulciacum cum aecclesia et altare cum omnibus ad usus fratrum pertinentibus; Cristoilum cum aecclesia et altare, vel quicquid inibi ad predictorum pertinet stipendia; haec enim septem altaria, prefatȩ sedi attinentia
l.11 memoratus presul, ex proprio dominio, sine sua suorumque successorum venditione, nullo contradicente, stipendiis perpetualiter ipsorum attribuit fratrum; Eleriacum, Steovillam, Rosetum, Cellas et Vernou, Machelum et Samesium,
l.12 Mintriacum, Mauriacum, cum ȩcclesiis et universis ad se pertinentibus; Viriacum, cum omnibus quȩ videntur ad predictorum usus fratrum aspicere, sed et medietatem nonȩ ac decimae, quȩ de rebus ipsius ȩcclesiae abstractȩ fuerant, ab his qui eis utuntur,
l.13 accepi solent; Fontenetum cum ȩcclesia, Vilcenam cum omnibus inibi adjacentiis. Ob firmitatem tamen religionis, petiit supratexatus Elysiardus episcopus ut et claustrum ipsius congregationis jure perpetuo confirmaremus, quo,
l.14 absque ullius inquietudine, tam ipsius loci episcopi, quam aliarum personarum securi viverent, et unusquisque canonicus suam propriam domum cum omni substantia dare vel vendere valeat cuicumque canonico voluerit ex ipsa
l.15 congregatione, nullique alio, velud constitutum est a priscis temporibus. Nos vero, inspectis piissimorum auctorum et paternis preceptionibus, libuit nobis petitionibus ejusdem episcopi assensum prebere, ut sub jure et pa-
l.16-trocinio sanctae romanȩ et apostolicae matris aecclesiae omnia firma atque inviolata jugiter maneant, precipientes apostolica auctoritate jamdictis canonicis, eligentes ex semetipsis per communem omnium assensum prepositos
l.17 et decanos, qui et eorum prevideant villas, et debita stipendia eis administrant fideliter. Eo namque ordine precipimus, ut nullus episcoporum per successiones subtrahere, minuare, aut ad usus retorquere, vel alicui
l.18 in beneficium tribuere, neque ullum impedimentum ex predictis rebus fratrum inferre, sed nec servitia ex eadem terra exactare, neque ullas in aliqua re exactiones inde exigere presumant; si augere eis aliquid pla-
l.19-cuerit, licitum habeant; distrahendi autem vel minuendi ea quȩ pro Dei amore statuta sunt, nequaquam valeant. Statuimus namque sub divini juditii obtestatione, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, nostrȩque hu-
l.20-militatis jussione, ut nullus umquam ex imperatoribus regibus, marchionibus, ducibus, comitibus, principibus, vel ex omni judicalia potestate accinctus, seu in quolibet ordine et ministerio constitutus, in supradictis episcopi
l.21 vel canonicorum rebus, nec in ipsa insula ubi civitas Parisius videtur esse posita, et de regali via ex parte Sancti Germani Rotundi a Sancto Mederico usque ad locum quȩ vulgo vocatur Tudella, in ruga ejusdem Sancti Germani,
l.22 nec in aliis minoribus viis, quȩ tendunt ad eundem monasterium, aliquam judicandi potestatem inibi exerceat nec aliquem censum, neque teloneum, neque ripaticum, neque rotaticum, neque portaticum, neque bannum,
l.23 freda, nec ullas districtiones faciendas, nec ullas paratas requirendas, nec foraticum, nec pulveraticum, nec ulla leges faciendas, nec de liberis hominibus albanisque ac colonibus in supradicta terra commanentibus,
l.24 aliquem censum, vel aliquas redibitiones accipere presumat, nec quamlibet malitiam, nec jacturae molestiam, ibidem, sive pacis, sive belli tempore, inferre conetur, dum profecto amodo et usque in finem seculi, ut predictum est,
l.25 firma stabilitate,sub patrocinio et jurisdictione, sanctae Romanȩ matris ȩcclesiȩ permanendum, cuncta decernimus. Si quis autem, quod non optamus, haec quae a nobis ad honorificentiam sanctae Dei genetricis MARIAE, et beati protomartiris Stephani,
l.26 ceterorumque sanctorum qui ibi venerantur, pro ipsius stabilitate episcopatus statuta sunt, transgredi ausu nefario presumserit, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus impiis, aeterni incendii atrocissimo suplicio
l.27 deputatum. At vero qui pio intuitu custos et observator horum preceptorum extiterit, omnimodȩ benedictionis gratiam, omniumque peccatorum suorum absolutionem, et indulgentiam, et cȩlestis vitae beatitudinem, cum sanctis et
l.28 electis, a misericordissimo domino Deo nostro consequi mereatur in secula saeculorum. Amen
l.29 BENEVALETE.
l.30 Data tertia kalendas januarias, per manum domini Stephani episcopi et bibliothecarii sancte Romane ecclesie.

Bibliographie

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 1, p. 532-534, n° 271.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2873 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2873»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2873/. Date de mise à jour : 29/03/12.