Nantes, AD Loire-Atlantique, H 151 n° 1

<< < / > >>

Numéro2869

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/11/1050(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche575   mm

Hauteur à droite585   mm

Largeur en haut470   mm

Largeur en bas465   mm

AuteurChevalier Rualdus

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Rualdus cède à l'abbaye de Marmoutier l'ensemble de ses biens.

Texte

l.1 QUONIAM FIDEI CHRISTIANȨ DOCTORES ET DIVINȨ LEGIS ANTISTITES ORE SEMPER CONSONO PROTESTANTUR ALTARIUM OBLATIONES ET ECCLESIARUM DECIMAS ET FRUCTUS EIS TANTUMMODO
l.2 rediberi oportere qui altaribus ecclesiisque deserviunt, justum esse perspicuum est, ut quicunque laici aliquid inde prejudicio malȩ consuetudinis usurpare prȩsumpserunt,
l.3 sanctorum patrum auctoritati cedentes et de presumpta temeritate pȩnitentes Deo quȩ dei sunt reddant, et ei militantibus stipendia sua concedant. Quod prudenti ratione
l.4 considerans notum fieri volo presentibus atque futuris sanctȩ dei ecclesiȩ fidelibus ego videlicet Rualdus seculari militiȩ deditus, quoniam pro redemptione animȩ meȩ parentumque
l.5 meorum dedi beato Martino monachisque Majoris monasterii perpetualiter possidendum quicquid ecclesiȩ, quicquid altaris, quicquid et decime videbar habere in dominio. Earum quoque rerum quas
l.6 ego quidem in dominio non habebam, sed eas de me tam presbiteri quam et laici tenebant, unusquisque michi pro lege sua vel ordine serviens, similiter ut propriarum eidem sancto donum effeci, ita
l.7 scilicet ut quisquis hominum hactenus de me sive decimȩ sive altaris vel ecclesiȩ aliquid tenuisse dinoscitur, idipsum, si penitus deserere noluerit, ab abbate monachisque Majo-
l.8-ris monasterii teneat, eisque debito famulatu deserviat. Laicus videlicet prout inter eum monachosque convenerit, presbiter vero si ut decet sacerdotem vixerit, alioquin, de quo
l.9 foevum illud tenuerit videat. De me enim ulterius id non solum non tenebit nec inde michi servitium faciet, verum etiam me nec in curia nec in placito aucto-
l.10-rem vel advocatum habebit. Sed hȩc omnia ut universis quos eam contigerit audire manifestus innotescant, breviter video replicanda. Quecumque igitur
l.11 ego Rualdus habere videbar sive propria sive illa quȩ de me tenebantur tam a presbiteris quam a laicis ad altaria ecclesiasque pertinentia sanctȩ MARIȩ vide-
l.12-licet de Peregrino, Sancti Petri de Rathesio intra castrum quod vocatur ad sanctam Oportunam, Sancti Nazarii de Sinnuario, sed et de Scubblaco, de Dongio et
l.13 de Varethda, omnia prorsus nichil excipiens, pro redemptione animȩ meȩ parentumque meorum concessi beato MARTINO Majoris monasterii jure perpetuo
l.14 possidenda, in potestatem scilicet abbatis ac monachorum ejusdem loci, ea sane ratione, ut horum omnium locorum sit caput jamdicta ecclesia Sanctȩ MARIȩ de
l.15 Peregrino, ipsa competenti volo reparetur scemate, ipsa decenti tractetur honore, ibique si non a pluribus vel a duobus assidue maneatur monachis digne Deo ser-
l.16-vientibus, illuc quoque conferendum decerno quicquid de reliquis exiens in participium cesserit monachorum, excepto dumtaxat quod in unaquaque ecclesiarum de bonis
l.17 ad eas pertinentibus volo ut aliquantulum pareat. Est tamen et aliud quod annuens volo et volens libenter annuo, ut scilicet loco quem dixi primitus meliorato,
l.18 postmodum de bono inibi futuro juxta rerum facultatem et abbatis considerationem ad Majus monasterium ubi jugiter omnipotenti Deo pro me supplicandum a fratribus fore
l.19 non ambigo deferatur. Idcirco autem nullam partem michi retinens omnia hȩc beato MARTINO ac monachis ejus concedo, ut et culpa quam contraximus ego
l.20 vel parentes mei illicita possidenda redimatur, et si quid erat quod licite possideri poterat, in mercedem elemosyne datum nobis in futuro remuneretur. Hanc autem
l.21 donationem a me factam assensu voluntateque ORHUANDIS uxoris meȩ filii quoque mei ac fratris, Cadelabrii videlicet atque Jarnegonis, sororumque mearum Imnoguenth,
l.22 Orvalis, Ceciliȩ, necnon et hominum meorum consilio quorum infra continentur scripta vocabula, ut firmior atque stabilior in perpetuum haberetur do-
l.23-mino meo Mathiȩ Nannetico comiti, de cujus omnia quȩ pretaxata sunt constat esse beneficio, per presentem cartulam ego et monachi beati MARTINI presentavimus
l.24 annuendam. Quam ille libentissime susceptam propriaque auctoritate firmatam Ermengardi primo uxori suȩ, deinde fidelibus loco suo nominatis corrobo-
l.25-randam tradidit. [colonne1] MATHIAS comes, Ermengardis uxor ejus, Ruvallonus avunculus ejus, Nigellus filius Arnulfi de Grai, Evuen Bruera, Ascutus filius Aldroin, [colonne2] Roaldus, Orduelis, Ricdo, Saracenus, Maingui, Girbertus, [colonne3] Roaldus, Godecus, Osmundus, Ascutus, Odelinus, Morhuernus presbiter, Derocus filius ejus, [colonne4] Orhruan, uxor Roaldi, Alanus de Reus, Radulfus homo ejus filius Maengui, Jarnigonius filius Danielis Divitis, Bernerius de Turre, Daniel frater ejus, Ivelinus de Chessal et homines ejus, Marcherius presbiter, [colonne5] Guillelmus camerarius comitis, Tanguinus Promptus, Bernardus Eulalius, Raenbertus filius Benedicti. [colonne6] De monachis, Salomon, David, Ademarus.

Bibliographie

MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 383-384.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2869 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2869»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2869/. Date de mise à jour : 29/03/12.