Nantes, AD Loire-Atlantique, H 136 n° 1

<< < / > >>

Numéro2865

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1095(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseNantes

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche415   mm

Hauteur à droite427   mm

Largeur en haut253   mm

Largeur en bas252   mm

AuteurRaimbert Rabellus  de  NANTES

BénéficiaireSainte-Croix de Nantes, prieuré de Marmoutier

Regeste

Hildebert Escharsellus, de Nantes, cède un moulin à l'abbaye de Marmoutier, l'autre à son gendre Frioul. Celui-ci offre son moulin à l'abbaye pour qu'elle accueille comme moine son fidèle Raimbert.

Fac-similé

Texte

l.1 Eluceat omnibus et precipue nostris successoribus quod Hildebertus cognomento Escharsellus civis
l.2 Nannetensis habuit ibidem duos molendinos in exteriis marinis. Quorum unum dedit Frioldo
l.3 filio Bugaldi cum filia sua nomine Delicata quam ille in uxorem accipiebat, alterum vero
l.4 deveniens monachus donavit beato Martino Majoris monasterii, et nobis ejus monachis sicut
l.5 habetur in aliis litteris. Postmodum vero quidam miles civis et ipse Nannetensis Rainbertus nomine
l.6 cognomento autem Rabellus, predicti Frioldi homo, cum optaret fieri monachus et non satis haberet
l.7 quod secum afferret prout in actibus apostolorum legitur, et quod ante monachorum pedes poneret, optinuit
l.8 a domino suo sepedicto Frioldo, ut ei donaret ad opus hoc, id est ad offerendum atque dandum mona-
l.9-chis qui ipsum susciperent, molendinum illum supradictum, quem acceperat cum uxore sua Delicata.
l.10 Locutus ergo cum monachis nostris qui apud Nannetum habitabant, obtulit illis et se ad monachan-
l.11-dum, et predictum molendinum. Quod et illi gratanter annuerunt, et sic hominem susceperunt,
l.12 atque molendinum ad opus nostrum. Concessit igitur beato Martino et nobis ejus monachis idem Frioldus
l.13 propter illum Rabellum qui fideliter ei servierat, molendinum sepedictum, concedente Delicata
l.14 uxore sua, ex cujus patrimonio ipse erat molendinus. Hujus rei testes sunt, Herbertus
l.15 prepositus, Evanus Clavulus, Rufinus filius Belosȩ, et Bernardus filius ejus, Andreas de Cannais,
l.16 Gausfredus de Garranda, Guido Escobichardus, Johannes filius Normanni hospitalis, Herveus filius
l.17 Gonterii, Johannes filius Juhalis.
l.18 Actum anno ab incarnatione Domini MXCV. Agentibus nobis sub donno abbate
l.19 Bernardo XIImo anno ordinationis ejus, Alano comite Redonensium, et Mahiello fratre ejus
l.20 comite Nannetensium, sub Benedicto presule.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2865 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2865»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2865/. Date de mise à jour : 29/03/12.