Nantes, AD Loire-Atlantique, H 132 n° 12

<< < / > >>

Numéro2861

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseNantes

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Hauteur à droite530   mm

Largeur en bas358   mm

AuteurChevalier Tangui et alii

BénéficiaireDonges, prieuré de Marmoutier

Regeste

Tanguy, fils de Briant, cède une terre à Vitreria à l'abbaye de Marmoutier. Par la suite, cette terre est perdue. Les moines en obtiennent le retour grâce à l'intervention de Normannus, frère de Tanguy.

Fac-similé

Texte

l.1 Pateat notitiȩ fidelium quod tempore Fredorii vicecomitis atque Rodaldi filii ejus, fuit cum eis quidam miles soldearius nomine
l.2 Taingui filius Briencii. Hic igitur casu quodam accidente vulneratus ad mortem, cupiensque effici monachus, dedit mona-
l.3-chis Sancti Martini quicquid habebat in terra quȩ Vitreria dicitur, concedente hoc donum patre suo et matre, atque Albaldo fratre suo,
l.4 necnon Grafione filio Guerrici, de cujus fevo ipsa terra erat atque Guigone qui de ipso Grafione memoratam terram tenebat. Igitur
l.5 monachi ipsam terram multis annis excoluerunt. Sed guerra illa quae in Razesio exilium induxit insurgente, terra illa sicut et
l.6 aliȩ in circuitu ejus inculta remansit. Cumque post illud exilium terrae in Razesio revestirentur, propter monachorum pigriciam et
l.7 insolentiam, homo quidam Judicalis cognomento Petit memoratam terram saisivit et excoluit, multisque annis possedit.
l.8 Sed eo tempore quo Garsias Gestini filius in Hispaniam pergebat cum exercitu Christianorum, accessit ad Guigonem supramemora-
l.9-tum Martinus prior, rogans eum et deprecans ut terram sepedictam eis redderet. Quod audiens Normannus frater Tainguidi filii Briencii
l.10 scilicet quod a Guigone terram illam repeteret, venit Dongiam, accedensque ad predictum priorem Martinum ipse et Giraldus filius Ulrici, Kara-
l.11-docusque campiductor, necnon Jarnigonius de Sancto Vitali, dixit quod injuriam sibi faceret, quia hoc quod ab ipso querere debebat, ab alio
l.12 videlicet domino suo Guigone expeteret, sed consideraret quid sibi caritatis impenderet, si terram memoratam eis adquietaret. Igitur mona-
l.13-chus consilio accepto, tres ei solidos spopondit daturum, si hoc quod pollicebatur expleret. Ibi igitur spectante omni populo, utpote die mer-
l.14-curii quod erat mercatum, accepto baculo quodam ipse Normannus reddidit monachis terram memoratam sicut frater suus Taingui eam mona-
l.15-chis dederat. Cumque baculum in manu Martini prioris misisset, Karadocus campiductor de manu monachi eum accipiens, dixit: Inde sum ego
l.16 testis et plegio, quod omnia quȩ frater tuus monachis dedit, tu eis reddis et concedis. Ibi igitur tres ei solidos monachus obtulit, spectante
l.17 omni populo. Ex quibus tamen aliquos hic specialiter nominare libuit, Giraldus filius Ulrici, Karadocus campiductor, Jarnigonis de Sancto Vitali,
l.18 Radulfus de Corsuito, Daniel cognomento Avis, Bruno filius Alfredi, Evanus de Penbo, Abraham, Albinus de Fai, Judicalis filius
l.19 Mainfiniti. Inde igitur recedentes ob recognitionem, simul cum Normanno et Radulfo de Corsuito, et aliis, monachi acceperunt
l.20 cibos. In crastinum igitur pergentes monachi simul cum Normanno ad Sanctum Vitalem, Grafionem atque Guigonem adierunt, rogantes ut
l.21 eis rectum de Judicali Petit facerent. Qui missis pro eo nunciis suis, venit cum uxore sua, et filio suo, necnon uxore filii sui, et aliis ami-
l.22-cis. Monachi igitur suam proclamationem facientes, de Judicali justitiam expetebant. Ille autem consilio accepto respondit, nichil
l.23 juris monachos in illa terra habere. At Normannus hoc audiens, surrexit dicens se monachorum testem fore, sicuti presens cu-
l.24-ria judicaret. Quȩ videlicet curia relatis utrorumque causis, diffinierunt, ut per duellionem placitum illud dirimeretur. Exurgens igitur
l.25 Normannus in medio sicut judicabatur misit guadium in manu Grafionis. E contrario et Judicalis exurgens, fecit similiter.
l.26 Monachus itaque et Normannus miserunt plegios sicut moris est. Judicalis vero non invenit qui pro eo vellet hoc facere. Cumque
l.27 sepius commonitus fuisset ut plegios mitteret nec inveniret, ratione vel metu convictus, dixit quod cum monachis concordiam
l.28 faceret si vellent. Itaque Radulfus de Corsuito et Droaloius Guerrici filius qui cum monachis erant, secedentes in partem, cum Willel-
l.29-mo Galterii qui ex parte Judicalis erat consuluerunt quomodo hȩc concordia fieret. Concordaverunt igitur ut Judicalis ipse et uxor ejus
l.30 et Judicalis filius ejus, et uxor filii ejus, dimitterent calumniam quam monachis de ipsa terra inferebant, et monachi ei
l.31 duos boves darent, et alios duos in ipsa terra mitterent, et essent boves communes, et ipse et omnis posteritas ejus mediator monachorum
l.32 deveniret, tam de sua terra quam de monachorum, quamdiu legaliter se erga monachos exibuerit. Et si aliqua adquisitio monachis
l.33 circa ipsam terram eveniret, medietatem peccuniȩ Judicalis mittat, et medietatem adquisitionis accipiat. Et ut fidelis et amicus
l.34 nobis in omnibus existeret, osculatus est ipse Martinum priorem in fide, et filius ejus Judicalis. Dimiserunt itaque ibi calumniam
l.35 quam per uxorem filii sui inferebant in illa terra, ipse et uxor ejus, et filius ejus Judicalis, et uxor ejus, nomine . De con-
l.36-suetudinibus autem terrae quae legitime sunt, medietatem mittet ipse Judicalis, et medietatem monachi. Horum omnium testes,
l.37 Grafio filius Guerrici, Guigo, Radulfus de Corsuito, Droaloius filius Guerrici, Willelmus Galterii, et Gausfredus frater ejus, Norman-
l.38-nus, Willelmus Haraldi, Gausfredus de Clizone, Rodaldus Gascheti, Jarnigonius de Sancto Vitali, Abraham arbalistarius, Evanus de
l.39 Penbo, Taingui filius Glevio, Maino frater ejus, Balduinus, Daniel filius Serro, Dilesius, Danamus, et multi alii. De monachis qui
l.40 ad hoc placitum fuerunt, Girbertus prior de Sancto Vitali, et Benedictus socius ejus, Martinus prior, et Hugo, socius ejus. Hac igitur mona-
l.41-chi concordia facta, cum tempus pratorum advenisset, falcatores in prato ut pote suo miserunt. Sed Normannus predictus immemor beneficiorum,
l.42 immemor etiam denariorum supradictorum pudorem postponens, falcatores monachorum de prato expulit suosque inibi posuit. Quod mona-
l.43-chi audientes, mesti valde adcesserunt ad Grafionem filium Guerrici, et ad Excommarcum fratrem ejus et eis quinque solidos dederunt, quatenus illis de
l.44 Normanno justitiam faceret. Inde vero recedentes, Guigonem de Monte Lu adierunt, conquerentes de Normanno, eique X sol. dederunt, et filio ejus
l.45 Fredorio XII denarios, pro eo ut illis de Normanno rectum faceret. Qui petitioni monachorum annuens, diem placiti denominavit, et Nor-
l.46-manno hunc intimare studuit. Igitur die condicta advenerunt monachi ad Sanctum Vitalem cum suis amicis, et Normannus cum suis familiaribus.
l.47 Monachi ergo conquesti sunt de Normanno. At ille consilio accepto dixit quod monachi nichil habebant in prato, nisi opus duorum falca-
l.48-torum. Sed monachi viriliter repugnantes dixerunt, quia Taingui filius Briencii omnia quȩ in Vitreria habebat sine ulla diminutione pror-
l.49-sus dedisset, et hoc per elemosinam proclamabant. Relatis itaque utrorumque dictis, decreverunt judices ut monachi per unum hominem sacramento fir-
l.50-marent, ita esse ut dicebant, et deinde judicium ferri calidi portaret. Quod monachi concedentes, plegios in ipsam legem peragendam miserunt.
l.51 Sed Normannus et Willelmus Trehoret sororgius ejus noluerunt eos accipere, sed de curia recesserunt, minitantes monachos et homines eorum.
l.52 Hoc viderunt et audierunt, Guigo de Mont Lu, Willelmus Galterii, et Gausfredus frater ejus, Porchetus de Tolucia, Rodaldus Gascheti. Ex parte mona-
l.53-chorum Martinus ipse prior, Hugo monachus, Radulfus de Corsuito, et Silvester frater ejus, Silvester Puignardi, Daniel filius Serro, Daniel Avis, Bruno
l.54 filius Alfredi, Rivallonius filius Reveren, Droaloius filius Guerrici, Willelmus Haraldi, Abraham arbalistarius, Evanus de Penbo, Taingui Glevio, et
l.55 Maino frater ejus, Moraldus Gurguerii, et frater ejus Grossus. Monachi igitur tam evidenti discussione facta, falcatores in prato miserunt, et fenum quod
l.56 Normannus falcare fecerat, judicio curiȩ asportaverunt. Unde Normannus indignatus, plurima damna monachis intulit. Sed longe
l.57 postea contigit ut domnus Garsias ad Sanctum Vitalem veniret. Quod audientes monachi accesserunt ad illum, conquerentes de Normanno. Retu-
l.58-lit itaque ibi W. Galterii et R. de Corsuito, judicium supradictum presente ipso domno Garsia et Grafione, atque Guigone de Monte Lu, et aliis mul-
l.59-tis militibus. Quod audientes, adjudicaverunt rectum esse illud judicium. Consuluit itaque domnus Garsias monachis pro pace et quietudine, et ut
l.60 res suas securius possiderent, uti ad memoratam legem redirent. Quod monachi concedentes, plegios in supradictam legem miserunt, presente
l.61 ipso domno Garsia et aliis supranominatis, presente etiam ipso Normanno. Et quia tunc non poterant leges peragere, pro eo quod missa apud castrum
l.62 Porsniti non habebatur, statutum est ut infra diem tercium quo Normannus monachos summoneret, parati essent ad peragendam legem. Ventum est
l.63 igitur ad hoc ut Normannus monachos summoneret, qui venientes apud castrum Porsniti, Martinus scilicet prior, necnon Lambertus atque Hugo
l.64 obtulerunt hominem ad peragendam legem. Qui sigillatus intrepidus operiebatur diem statutam. Die igitur statuta adveniente ceperunt singuli op-
l.65-timates dicere monachis ut facerent pacem cum Normanno, dicentes satius esse cum alio pratum communicare et habere in pace, quam totum
l.66 in guerra possidere. Adquiescentes igitur monachi consilio optimatum illorum Grafionis scilicet, Fulcodii quoque de Daone, necnon Ra-
l.67-dulfi de Corsuito, atque Willelmi Galterii, cum jam ferrum calefactum fuisset, concesserunt monachi Normanno, de prato opus trium falcatorum
l.68 ita tamen ut propter hoc nullam dominationem, nullam violentiam, nullamque custodiam super hominem monachorum de prato se intromittat,
l.69 vel ullam lesionem bestiis ejus inferat, vel ipse Normannus, vel sororgius ejus W. Trehoret, sed cum terminus falcationum advenerit, com-
l.70-muniter mittantur sex falcatores in herba meliori. Et cum siccatum fuerit foenum et coadunatum, tunc dividatur in duas partes, ita ta-
l.71-men ut monachus illud partiatur, vel homo ejus. Dimiserunt itaque calumniam predictam ipse Normannus, et uxor ejus, et filii ejus, nec-
l.72-non W. Trehoret sororgius ejus, et filius ejus Gausfredus. Dederunt igitur monachi predicto Normanno undecim solidos denariorum, et X dena-
l.73-rios, et W. Trehoret decem solidos, et filio ejus XII denarios. Et quia uxor ipsius W. presens adesse non poterat, quia nuper infantem edide-
l.74-rat, promisit quod quando a lecto exurgeret, hoc eam concedere faceret. Statim igitur ibi ob recognitionem et amiciciam, in domo
l.75 Normanni monachi simul cum Normanno et W. Trehoret acceperunt cibos. Hujus rei testes tam ex parte monachorum, quam ex par-
l.76-te eorum, subnotantur, Grafio filius Guerrici, Fulcodius de Daone, Radulfus de Corsuito, W. Galterii, Giraldus filius Ulrici, Silvanus
l.77 filius Ratfredi, Petrus Gasnachia, Rivallonius filius Roer, Rodaldus Gascheti, Galterius de Rasleria, Falco de Sancto Vitali, Silvester filius
l.78 Pipini, et Gausfredus frater ejus, Morentinus decanus, Bili presbiter, Gausfredus presbiter de Dongia, Abraham, Judicalis Petit, Evanus Mo-
l.79-ren, qui judicium illud debebat portare. De monachis, Martinus prior, Lambertus monachus, Hugo monachus.

Notes

1

Bibliographie

MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 477-480.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2861 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2861»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2861/. Date de mise à jour : 29/03/12.