Evreux, AD Eure, H 123

<< < / > >>

Numéro2841

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date02/06/1080(fiabilité :édition)

LieuLillebonne(lat :apud Illebonam in concilio)

DiocèseLisieux

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographieà droite

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche512   mm

Hauteur à droite500   mm

Largeur en haut318   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurRoger Porchet, Hugues de Botebec et alii

BénéficiaireAbbaye  de  BERNAY

Regeste

Roger Porchet concède à l'abbaye de Bernay une part dans l'église de Bolbec. Hugues de Bolbec en fait de même, ainsi que d'autres donateurs.

Texte

l.1 Qui piorum fructus operum ad aream Domini deferre non possimus, ulmus saltem infructuosa
l.2 vineȩ palmites sustentare conemur. Et quia remuneratorem omnium in juditio dicturum
l.3 non ambigimus: quod uni ex fratribus meis fecistis, michi impendisse cognoscatis, hac spe salutiferȩ
l.3 vocis roborati, ut hanc Domini sententiam securi audiamus, totis nisibus laboremus. Scimus enim quia a suo non frau-
l.4-dabuntur desiderio quos pauperum
l.5 Spiritu Sancto sublimavit intercessio. Est igitur ȩquum ac salutare consilium ut eis temporale
l.6 impendamus solatium, quorum precibus ad ȩternum obtamus transire consortium. Ego itaque Rogerus Porchet, qui in multis of-
l.7-fendisse me doleo, ac propter hoc servorum Dei suffragiis indigeo, Deo ac Sanctȩ MARIE de Bernaco, atque domino
l.8 Vitali, ejusdem monasterii abbati, et monachis inibi Deo famulantibus, quartam partem ȩcclesiȩ Sancti Michaelis de Bolebec
l.9 concedo, atque filiis meis Lamberto scilicet et Roberto atque Willelmo concedere facio. Ego etiam Hugo de Bolebec, ut in regno Dei
l.10 vel ultimus asscribi merear, eidem monasterio et abbati atque praedictis monachis aliam quartam partem ejusdem Sancti Michaellis
l.11 dono. Nos autem, ego Walterus Sifland et Willelmus Duncius, servis Dei participari cupientes, aliam quartam partem,
l.12 quam a patribus nostris possidemus, predictis servis Dei pro salute nostra concedimus, atque Ricardum Fraisnel, dominum
l.13 nostrum, concedere exobtamus. Ego igitur Ricardus Fraisnel, hujus beneficii particeps esse desiderans, pro remedio animȩ meȩ
l.14 et pro salute parentum meorum atque omnium heredum meorum, quod isti fideles mei ȩcclesiȩ Sanctȩ Dei genitricis MARIE DE Bernai-
l.15-co pia intentione offerunt, pia devotione concedo. Et ego Ada de Raphetot, commissa quȩ peregi deleri cupiens,
l.16 pro remedio animȩ meȩ, dimidiam partem quarte partis ejusdem ecclesie ipsi monasterio et prefatis servis Dei, concedo. Con-
l.17-cedimus etiam eis, nos pariter hic nominati, decimam totius thelonei nostri de Bolebec et omnium molendinorum
l.18 nostrorum atque bercuriarum, et in ipsa villa, concedimus eisdem decem mansuras, et nominatim mansuram Odonis
l.19 presbiteri, et in eadem parrochia concedimus eis capellam Sancti Martini, et quicquid ad ipsam pertinet, ut proprium membrum
l.20 ecclesiȩ Sancti Michaelis. Et ut hoc donum ratum atque firmum permaneat, domino Waltero Gifardo, quem de terris
l.21 nostris patronum cognoscimus, concedere supplicamus. Ego Walterius Gifardus hoc desiderium baronum meorum
l.22 scilicet Rogerii Porchet, Hugonis de Bolebec, Walterii Siftandt, Willelmi Duncins, atque Ade de Raphetot,
l.23 collaudans, quod Deo et Sanctȩ MARIE de Bernaco, ac domno Vitali abbati necnon et monachis, sub ejus regimine Deo
l.24 servientibus concesserunt, devotissime, concedo. Et hanc concessionem super, altare sanctȩ Dei genitricis MARIE
l.25 de Bernaco impono. [croix] Inde sunt testes: Willelmus Judas, Rotbertus del Bec, Willelmus de Greinvilla,
l.26 [Radulfus], filius ejus, Radulfus Bennengel, Rotbertus de Spouvilla, Petrus de Chenovilla, Willelmus,
l.27 filius ejus; Gulbertus de Bolebec, forestarius regis; Gothmundus de Bolebec, forestarius regius. [croix] Ex parte Sancte MARIE atque
l.28 Vitalis abbatis, testes: Goisfridus de Bernaico, Radulfus Pichenoth, Hugo Affagardus,
l.29 Rogerius Scalardus, Adelelmus aurifaber, Osbernus, filius Mormanni, Richoardus del Plancet.
l.30 [croix] Acta et recitata atque concessa ante serenissimum regem Willelmum, anno ab Incarnatione Domini
l.31 millesimo sexagesimo primo, apud Illebonam, in concilio tercia feria sollemnitatis Pentecostes. Testibus:
l.32 Willelmo, Rotomagensi archiepiscopo, Odone, Baiocense episcopo, Hugone, Luxoviensi episcopo, Michaele, Abrincensi
l.33 episcopo; Gisleberto, Ebroicensi episcopo; Willelmo de Britoilo, Rogero de Montegomeri, Rogero de Bellomonte, Rotberto et Heinrico, filiis suis, Radulfo de Chunchis,
l.34 Hugone de Monteforti, Walterio Gifardo, Rogerio Bigoth, Nigello de Constantino vicecomite, Willelmo Berthramno. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 188-190, n° 30.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2841 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2841»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2841/. Date de mise à jour : 29/03/12.