Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 16 n° 1

<< < / > >>

Numéro2835

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1062(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche472   mm

Hauteur à droite485   mm

Largeur en haut405   mm

Largeur en bas402   mm

AuteurMain II, seigneur  de  FOUGERES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Quisquis fidelium ardore fidei succensus adimplendȩ prȩceptionis evangelicȩ qua cuncti divitias habentes misericorditer admonentur
l.2 facere sibi de mamona iniquitatis amicos a quibus cum defecerint in aeterna tabernacula recipiantur, omnium necessitatibus communicare studuerit indigentium
l.3 precipueque pauperum spiritu, quorum justa veritatis vocem regnum dinoscitur esse cȩlorum, ut deficiens ab hujusmodi videlicet amicis in mansiones excipiatur aeternas,
l.4 noverit se indubitanter non solum a sui receptione non esse frustrandum sed etiam ab ipso bonorum omnium largitore qui ei contulit unde sibi tales faceret amicos,
l.5 se esse inter gloriosiores beatitudinis aeternȩ, premia percepturum. Hac igitur ego in Dei nomine Maino cosideratione permotus, cum nun satis magnam michi cernerem
l.6 suppetere facultatem qua redimi possent quorum ponderibus pregravabar admissa, aliquid michi credidi fore emolumentum si saltem elemosinam parentum meorum
l.7 quam eos pro animabus suis fecisse non ignorabam, cum in manum meam dirivate sint eorum gratia Dei possessiones, annuendo firmare. Elemosinam itaque Mainonis avi
l.8 mei, quam post ejus ab luce hac decessum Alfridus genitor meus, ut hujus beneficii particeps efficeretur, actoritate sua firmavit, ego in linea jam tercia positus
l.9 non tantum annuens firmo, verum etiam ut incrementum capiat ex propria portione procuro. Ille siquidem avus meus pro suorum expiatione delictorum quandam aecclesiam
l.10 suam in loco qui vocatur Lupiniacus exsistentem destinavit perpetualiter in elemosinam, cum universis rebus ad eamdem ȩcclesiam pertinentibus necnon et terram totam in circuitu ad altare
l.11 attinentem, excepto tantum burgo extra cimiterium posito, tribusque campis suo dominio reservatis. Ego autem in cujus nunc manu positus esse videtur honor paternus, omnibus notum percogni-
l.12-tumque fieri volo sancte Dei aecclesiȩ quoniam et quicquid ille de predicto loco in elemosinam contulit annuo et quicquid inde sibi retinuit, ut anime quoque meȩ propitietur Dei benignitas,
l.13 in opus simile concedo, annuente Adelaide conjuge mea, et Eudone filio nostro concedente etiam episcopo Redonensis ecclesie nomine Guarino ejusque archidiacono Radulfo et Mainone canto-
l.14-re et Gualando prebitero aecclesie Lupiniaci. Locum igitur hunc Lupiniacum nomine cum omnibus ad eum pertinentibus, scilicet aecclesiam cum accidentibus suis, et burgo, tam qui intra cymiterium quam
l.15 qui extra positus est, cum omnibus consuetudinibus suis undecumque sint, et tota in circuitu terra quȩ ad altare sive burgum pertinere videtur tam culta quam inculta, cum universis nichilo-
l.16-minus consuetudinibus suis undequnque venerint, pratis etiam atque decursibus aquarum siqui nunc habentur aut deinceps fieri possint, et concedens annuo, et annuens concedo pro salu-
l.17-te anime mee Sancto Martino Majoris Monasterii ad usum videlicet monachorum ibidem omnipotenti Deo famulantium, quatinus eorum orationibus ego et avus genitorque meus, conjus quoque mea et
l.18 filius adjuti, patrocinante tanto confessore, omnium illorum qui elemosinis divine majestati placuerunt, mereamur adjuti consortio. Heȩ sunt autem supradicte terrȩ libertatis consuetudi-
l.19-nes, quas ego simul cum conjuge mea et filio Beati Martini monachis perpetuo jure confirmo. Per omnes enim novem circumjacentes parrochias, hoc est quantumcumque extenditur Lupici-
l.20-ni villicatio quȩ etiam vulgali vocabulo viatura dicitur, ipsorum monachorum homines nulli alteri quam ipsis monachis thelonei consuetudinem persolvent neque in feria neque in mer-
l.21-catu. Pasturam autem animalium et boscum mortuum generaliter capient tam monachi quam homines eorum per totam illam Lupiniaci parrochiam preter in plessitus defensabilibus aut in hais constructis propter terram
l.22 defendendam. Sed et porci eorum circumquaque ibunt sine pasnagio, ita tamen quatinus una eademque die et educi possint ad pascendum, et iterum ad hospicium reduci. Terminari autem hȩc terra videtur a par-
l.23-te orientali terra Guillelmi cognomento Trosserii, a parte vero australi terra Juhalis filii quondam Fulberti, ab occidente terra vicariorum, Asgerii videlicet atque Guillelmi, ab aquilone
l.24 autem cujusdam mei militis nomine Raganeti, quam et ipse, divino animatus instinctu, recepto per manum domni Abberti tunc abbatis benefacto Majoris Monasterii, totam ex integro concedens sancto, me
l.25 quoque per precarium ejus annuente, quia eadem die qua et ego donum inde feci, eadem etiam carta conscribi donationem suam obtinuit. Nobis enim me scilicet atque uxore mea cum quibusdam
l.26 militibus nostris quorum inferius nomina continentur, terram hujus nostre donationis girando lustrantibus eamque predicto abbati et his qui cum eo erant assignantibus, contigit ut etiam ipse Raganetus,
l.27 cum presens adesset, terram istam suam in dominium sancti Martini transferens memorato consignaret abbati. Si quis autem, quod absit, hujus elemosine donum calumnians sancti Martini monachos
l.28 inquietare voluerit, et prave voluntatis effectum injusticie convictus optinere non valeat, et comiti qui pro tempore fueri auri libram coactus exolvat. [colonne1] S. comitis Cunani. S. comitis Heudonis. S. Mainonis de Filgeriis. S. Heudonis filii eorum. S. Mainonis de Filgeriis. S. Heudonis filii eorum. S. Mainonis filii Radulfi episcopi. [colonne2] S. Guillelmi fratris eorum. S. Benuini. S. Adelaidis uxoris Mainonis. S. Urvodii. S. Tudualdi. S. Rivallonii de Dolo. S. Rodaldi vicarii. S. Nortmanni. S. Rodulfi. S. Hervei. S. Ingelbaldi. [colonne3] S. Agnetis comitisse. S. Adilȩ abbatissȩ. S. Ansgerii vicarii. S. Guillelmi fratris ejus. S. Judhalis. S. Guarnerii. S. Raganeti. S. Gualandi presbiteri. S. Alberti presbiteri. S. Herberti. S. Alberti Salientis. [colonne4] S. ALBERTI ABBATIS. S. Alberti monachi. S. Benedicti monachi. S. Hademari monachi.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2835 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2835»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2835/. Date de mise à jour : 29/03/12.